Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

298.

299.
AΓAΘΟKΛEΟYΣ.
AGATHOCLES CARCINI. F. SYRACVSARVM. REX.




   A Gathocles Syracusanorum Tyrannus, qui magnitudini Dionysij successit, ad regni maiestatem ex sordida admodum illiberaliq́ue origine peruenit. Patre namque figulo, cui Carcino nomen fuit, Thermis oppido Punicae ditionis in ora maris Libyci natus fuerat: Carcinus enim patria Rheginus in exsilium expulsus, Thermas habitatum venerat: vbi ducta vxore, eaq́ue grauida iam facta, continuis perturbabatur

insomnijs. Hinc anxius admodum, Carthaginiensibus quibusdam Delphos ad consulendum Apollinem nauigantibus, priuatim & ipse in mandatis dedit, vt Deum de futuro partu consulerent. Illi Carcini mandatum diligenter exsequuti: responsum acceperunt, eum qui nasciturus esset, tam Carthaginiensibus, quàm vniuersae Siciliae, magnarum aliquando calamitatum auctorem fore. Quod audiens pater iram Carthaginiensium, sub quorum, vti dixi, imperio Thermae erant, metuens, infantem exponit; sed mater noctù occultè sublatum fratri Heraclidi educandum credidit: apud quem infans breuì in egregiam corporis speciem supra Aetatis maturitatem adoleuit. Accidit autem vt post

tempus aliquod Carcinus ad familiare sacrificium ab Heraclide inuitaretur; ibi quum fortè Agathoclem cum pueris colludentem vidisset; egregiam eius formam admiratus in mentem illi venit quòd filium exposuisset. Cuius recordatione ita indoluit, vt etiam lacrymis paenitentiam testaretur: quod postquam vxor conspexit, rem vti erat marito exposuit; quo ille plurimùm gauisus, oraculi mem or; simul metu Carthaginiensium, vnà cum puero & vxore Syracusas commigrat; atque ibi à Timoleonte in ciuium numerum adscribitur: quumq́ue & apud Syracusanos solito artificio vitam aliquanto tempore sustentasset, moritur tandem Carcinus. Agathocles verò patre orbatus, a Damate inter Sysanos

potentia & opibus praecipuo, ardentissimè ob insignem corporis formã adamari coepit: cuius tandem libidini obsecutus, magnas ex tam infami & sordido lucro opes breuì est adeptus. Quumq́ue Damas ab

Agrigentinis dux belli creatus esset, Agathocles in locum cuiusdam demortui tribunus militum a Damate sufficitur. Quo in bello quum & manu strenuum & in periculis impauidum se praestitisset, haud vulgarem statim apud omnes existimationem consequutus est. Mortuo autem paullò post eã expeditionem Damate, Agathocles vxorem ipsius quam adhuc marito viuo adulterauerat duxit; plurimùm eo matrimonio ex dote vxoris locupletatus. Posthaec cum Sosistrato duce tribunus
Y 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer