Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

288.


iam cladibus sractum haud difficulter sibi subijcere posset, pacem cum illo facere maluit. Deinde cum infesto piratis mari Adriatico nauigationem haud satis tutam intellexisset, vt huic incommodo occurreret, duas in Apulia vrbes ad reprimendas pyratarum incursiones construxit. hoc vnum laude dignum toto principatus sui tempore egit. ita pace iam vbique parta & repressis latrocinijs, totus in libidinem & luxuriam effusus, in nonagesimum nonnumquam perpotans diem ebrius perseuerauit, ita vt contracta ex nimia ebrietate oculorum valetudine, non solem non puluerem pati posset, dumq́ue

ob eam oris deformitatem contemtuise esse putat saeuitia grassatus, vt pater carcerem nexis ita hic vrbem, caedibus impleuit. Incitati ob eam saeuitiam in Tyrannum Syracusani in eum insurgunt: & in arce per tempus aliquod arctissimè obsessum eo necessitatis adegerunt, vt rebus

desperatis relictis Syracusis Locros consugeret. vbi a Locrensibus nihil sibi ab illo metuentibus in vrbem receptus, quasi iure apud illos regnaret, arcem improuisus occupat: ea potitus, solitam innatamq́ue sibi saeuitiam exercens, proceres ac potentissimos quosque ciuium aut necat, aut in exsilium expellit, coniuges necatorum ad stuprum rapit, virgines desponsatas ante nuptias abducit, ac constupratas sponsis reddit. Quum rapinae occasio iam deesset, ciues vniuersos

callido commento circumuenit. Dum etenim grauissimo Leophronis Rheginensium Tyranni bello premerentur, Locrenses vouerant si victores forent se die Veneri festo virgines suas prostituros: quo voto intermisso quum aduerso Marte bellum contra Lucanos gererent, Dionysius Locrenses in concionem vocatos hortatur, vt vxores filiasq́ue quàm possent ornatissimas in templum Veneris mittant: è quibus centum sorte ductae voto publico fungantur. Religionisq́ue gratia per vnum mensem in Lupanari prostent, viris ommbus iuratis senullam è prostitutis contaminaturam: addito insuper decreto ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis restitutae essent, id consilium

quod nec virginum pudicitiae, nec honori publico obesse videbatur, postquam totius ciuitatis consensu approbatum esset, certatim feminae cũ filiabus, quàm possũt ornatissimae in templũ Veneris conueniũt: quas Dionysius immisso statim milite vniuersas despoliat, ornamentaq́ue illarum in suam praedam conuertit. Quarundam viros de iniuria conqueri ausos interficit, locupletiorum verò vxores ad indicandas virorum pecunias tormentis adigit. His artibus regno per sexennium apud locrenses potitus, conspiratione tandem ciuium vrbe expellitur. Pulsus a Locrensibus Syracusas reuersus Tyrannidem ibidem recuperat: Locrenses verò arce quam apud ipsos Dionysius
X


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer