Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

286.


Dionysio vix suga propriam salutem tuente vicerunt, nulla tamen ob tã insignem victoriam superbia elati, missis ad Dionysium Legatis, pacem cum illo faciunt, quam ille non longo post tempore violauit. Nam quũ audisset peste Carthagini grassante, res Carthaginiensium domi admodum afflictas; simulq́ue intestinis vrbem seditionibus laborare, oportunitate ea vsurus, causatusq́ue sociorum agros a Poenorum militibus depopulatos, conscriptis triginta peditum & tribus equitum millibus in Carthaginiensium ditionem irrupit. Primoq́; impetu Selinunte & Entella potitus etiam Lilybaeum oppugnare adortus est; sed vbi vrbem validiori praesidio munitam esse vidit, quàm vt facile capi posset, soluta obsidione

recessit. Quumq́ue Carthaginiensiũ naualia incendio perijsse comperisset: ratus & omnem classem vnà perijsse Carthaginienses contemtui habuit: at illi suppleta subitò ducentarum triremium classe, centum triginta Dionysij triremes quae in Erycinorum portu hiemantes in statione erant, inopinatò adorti maximam partem aut corruperunt, aut

caeperunt. Post quam cladem acceptam Dionysius factis cum Cartha. giniensibus inducijs, Syracusas regressus in morbum incidit: & Dionysio natorũ maximo successore designato post annos duodequadraginta in Tyrannide exactos, moritur.

287.
ΔIΟNYΣIΟY.
DIONYSIVS DIONYSII F. REX.


   DEfuncto Dionysio Tyranno milites Dionysium filiũ natu maximum

virum luxu & ignauia perditum imperio praeficiũt. sequutitum supremam Dionysij patris voluntatẽ, tum Aetatem ipsius gubernando regno maturam: simul, firmius fore regnum existimãtes sisumma potestas penes vnum permaneret, quàm si in plurium dominationé diuideretur. Adeptus regnũ Dionysius, ante omnia subditos sibi conciliare aggressus, nexorum tria millia dimittit, tum vniuersis qui ipsius

regno parebant triennij immunitatem concedit. Deinde quum se cunctis comem & facilem praeberet, omnium sibi animos initio adiungebat. sed non diuturna fuit simulata virtus, nam vbi primùm satis firmatas regni vires, putauit ad ingenium reuersus tum demum sese aperuit. Tyrannidẽ a domo sua auspicatus, primũ cognatos, deinde & fratres interficit: ita sublatis regni Aemulis in omnes promiscuè grassatus, patrem crudelitate & auaritia breuì superauit. Quumq́ue Carthaginiensium armis peteretur, quasi bellum detestaretur, pacem cum illis cupidissimè composuit. Rem quoque contra Lucanos initio summa negligentia gessit, tandem tamen praelijs aliquot victor, quũ hostem pluribus 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer