Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

285.


ensem,tenui pilo equino super prandentis caput suspendi iussit; ita vt acies ferri vertici ipsius ad perpendiculum immineret.Id vbi animaduertit Damocles,illicò beatitudinis tantùm ante a se laudatae, oblitus,non iam opes,aurum, argentum aut reliquum apparatum intuebatur: sed mortis metu trepidus,Dionysio vt abire sibi liceret supplicabat: quòd amplius ita beatus esse nollet. Ostendit sanè hoc facto Dionysius, nihil esse beatum illis quibus aliquis semper terror impendeat.


   Nec minorfuit Dionysij in Deos impietas quàm in homines crudelitas & inclementia: cuius varia apud auctores leguntur exempla; è quibus vnum atque alterum hîc retulisse suffecerit. Locris quum Proserpinae;

templum spoliasset, & classis eius secundo vento nauigaret;videtis (inquit) quàm prospera nauigatio a Dijs immortalibus detur sacrilegis. Ioui quoq; Olympio qui apud Syracusanos erat,aureum detraxit amiculum ponderis talentorum octoginta quinque,quo Iupiter ab Hierone ex manubijs Punicis donatus & ornatus fuerat; ac pro aureo laneum dedit: cauillans aureum hieme frigidum, Aestate graue esse: ad vtramque annitempestatem laneum esse aptius. Haec obiter de Dionysij tum crudelitate, cum impietate dicta sint: nuncad historiae seriem a qua digressi sumus reuertamur. Post bellum itaque cum Rheginis gestum Aerario tam publico quã priuato sumptibus exhausto, instructa

sexaginta triremium classe, tamquã illa contra prēdones vsurus, in Etruriam profectus, templum Agyllense multis donarijs refertum & locuples spoliauit: ex qua rapina ad mille talenta confecit.Agyllenses quoque ipsos custodibus tem pli auxilio accurrentes, acie victos ad ipsam vsque vrbem persequutus,praeter maximam captiuorum turbam praeda quoque ingenti potitus est,quam Syracusas confestim reuersus diuendidit, atque ita repleto rursus Aerario magnam mercenariorum multitudinem conduxit. Animaduertens vrbes Carthaginiensibus subiectas ad defectionem procliues esse, si quae ex illis ad se deficiebant, humanissimè accipiebat. Carthaginienses autem intellecta Dionysij fraude, missa ad

eum legatione vrbes suas repetunt. ni reddat bellum indicunt. ita vtrinque

ad arma recurritur. Carthaginienses Magone duce constituto ingentem cum illo exercitum in Siciliam mittunt. Dionysius verò Carthaginiensium apparatu minimè consternatus, instructo exercitu obuiã profectus & castra ad Cabala (id loco nomen est) metatus, postea praelio congressus caesis cum Magone decem hostium millibus & quinq; millibus captis superior euasit. Carthaginienses vicissim neutiquam ob eam cladem animo fracti, Magonis filio in locũ patris occisi duce creato, Dionysium specie induciarum deceptum acri praelio aggressi, caesis cum fratre eius Leptine quattuordecim Siculorum millibus,ipsoq́ue 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer