iussit: familiarem,quod viam occidendi se demonstrasset adolescentulum, quod dictum risu approbasset. Polixenum quoque qui fororẽ ipsius Tescham in matrimonio habebat, quòd illum sciret Tyrannidi infensissimum, occidere decreuerat. sed ille praemonitus è Sicilia aufugit: quod vbi Dionysio renunciatum est, accitam ad se sororem grauissimè increpauit; quòd conscia,mariti fugam sibinon indicasset: Cui illa generosè admodum respondens: adeóne, inquit, Dionysi tibi vilis & abiecti animi mulier visa sum, vt si viri mei fugam praescissem, eius nauigationis & exsilij comes non fuissem? tam egregium in muliere animũ non tam Dionysius, quã ipsi Syracusani ita admirati sunt, vt post euersam
Tyrannidem regali more eam coluerint; & defunctae sepulchrum publico sumptu exstruxerint. Phytonem quoque Rheginensium ducẽ, quòd libertatem ciuium fortiter contra se defendisset,fAeuissimè ante excruciatum, ac necato prius filio, in mare proiecit. ac ne matri quidem suae parcens,eam quoque interfici imperauit. Leptinem etiam fratrem, quum succurrere illi posset, veterum offensarum memor, in praelio ab hostibus interfici passus est. Quum itaque ob crudelitatem omnes haud immeritò infestissimos existimaret; tantam de omnibus mortalibus diffidentiam induit: vt cubiculum in quo somnum capiebat,in modũ castrorum fossa cingeret ponte ligneo superstrato, quem postquam cubiculum
dormiturus intrasset, post se attrahebat; & fores cubiculi ipse intus diligentissimè obserabat: Satellitibus ante fores excubias agentibus. Imò ne vxores quidem nisi deposito priùs amictu ad se admittebat: veritus neferrum sub veste celarent.Quin & Dionysium filium ne se viuo regnum occuparet,domi sub custodibus adseruabat: nec quenquam prudentiorem ad eius familiaritatem & consuetudié admittebat. Tonsori quoque veritus collum suum comittere, filias suas tondere docuit: sed nec harum quidem cùm adultae essent,manibus ferrum committere ausus,instituit vt candentium iuglandium putaminibus, barbam capillumq́ue sibi adurerent. Hinc Damoclem adulatorem, opulentiam ipsius,
maiestatem & Aedium regiarum magnificentiam collaudantem;negantemq́ue quenquam illo vnquam fuisse beatiorem, egregio cómento redarguit. Nam postquam hominem aureo in lectulo locari iussisset, peristromatis ac stragulis pulcherrimis pretiosissimisq́ue ornato; deinde mensas auro argentoq; onustas ante eum statui;pueros quoque forma praestantissimos ad eius nutum paratos adstare,tum epulas conquisitissimas illi apponi, suffitusq́ue adoleriimperauit:aderant & cum cantoribus, instrumenta musica omnegenus: & quidquid ad luxum deliciasq́ue excogitari poterat: ita vt meritò vndiq; fortunatus sibi Damocles videri posset. hocmedio in apparatu Dionysius strictum fulgentéq;