Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

283.




vndique Poëtarum celeberrimos scriptorum suorum correctores esse volebat: adulationibusq́ue amicorum dementatus haud secus istiusmodi poëmatibus gloriabatur, ac si praeclarum aliquid in bello gessisset. Philoxenum Poëtam praestantissimum ob liberiorem carminum suorum censuram, in Lapidicinas detrudi iussit. is enim poëma quoddam Dionysij emendare iussus,totum lituris deleuerat: deprecantibus tamé pro eo amicis,placatus Philoxenũ liberauit,& rursus conuiuio adhibuit:vbi Dionysio poëmata quaedã sua recitãte, & Philoxenum rogãte quid de illis sentiret, nihil ille quidẽ respõdit;sed vocatis Dionysij seruis,duci se in Lapidicinas iussit:verũ Dionysius tũ neutiquam offensus

risu eã vrbanitatẽ excepit. Haud dissimilẽ ferè fortunã & Plato Philosophus, quẽ Dionysius in Siciliã accersierat expertus est. Nam quum primò Tyrannus Philosophum magno in honore habuisset, post liberiore eius dicto offensus,etiam occidere constituerat. sed deprecantibus eius mortem amicis,Polidi Lacedaemonio vt illum in A Egina venderet tradidit. vbi Plato triginta minis ab Annicerio Philosopho Cyrenaico redemtus & Athenas remissus est. Porrò Dionysius, nihil de studio suo erga poëmata remittens,cantores quoque in Olympiam ad scripta sua ibi decantanda misit; qui primò ob vocis praestantiam a Graecis magna admiratione auditi,postea poëmatum vanitate & vicijs intellectis,risu

excepti,& demum explosi sunt. quod vbi resciuit Dionysius,vehementi furore ob contemta carmina sua percitus, cum in alios non posset, in

amicos bilem suam effudit; quorum praecipuos quosque auto occidit,aut in exsiliũ eiecit: inter quos Leptines frater ipsius & Philistus historicus fuére.Leptinem tamen non multò pòst ei reconciliatus reuocauit. Postquam autem in crudelitatis ipsius mentionem incidimus, pauca quaedã alia quae hoc in genere apud scriptores de illo leguntur, hic per occasionem referemus. Marsyam quendam quamuis sibi amicissimum nõ aliam ob causam interfecit, quàm quòd ille in somnis sibi Dionysium iugulare visus erat: arbitratus ex diurna cogitatione tale insom nium illi

inter quietem accidisse. Leptines quoque frater ipsius Siciliae formam in terra descripturus, a stipatore qui fortè adstabat lanceam acceperat, & illa humi in puluere quod volebat descripsit quod vbi resciuit Dionysius, quòd omnibus praeterquam stipatoribus suis armorum vsum seuerissimè interdixisset, fratrem quidem vehemétissimè obiurgauit: stipatorem verò qui lanceam praebuerat occidit. Aliquando pila lusurus,adolescentulo quem in delicijs habebat, gladium & vestem custodiendam tradiderat: quod quidam ex eius familiaribus obseruans, non tam seriò quàm per iocum, Huícne, inquit, vitam tuam committis? hoc audito quum arrisisset adolescentulus, Dionysius quam primùm ambos interfici
V 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer