Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

282.


obsedit: vbi cum aquis destituerentur,tandem siti ad deditionem coactos, praeter omnium spem clementissimè habuit, & liberos sine vllo redemtionis pretio dimisit.Victoria tam illustri potitus, in Rheginos (quos implacabiliob negatas sibi nuptias odio prosequebatur) exercitũ ducit,illiq́ue,quod socijs destituti bello per se sustinẽdo impares essent, coacti pacem cum Dionysio iniquissimis condicionibus fecêre:traditis videlicet sexaginta triremibus & trecentis talentis; & insuper loco obsidum

centum ex ciuium nobilissimis. Dionysius inde ad Cauloniae obsidionem sidionem reuersus, vrbe tandem per vim potitus,eam euertit,agrumq́; Cauloniatem Locrensibus donauit.Sed quia conceptum semel in Rheginos

odium deponere non poterat;nouam rursus contia illos bellioccasionem quaerebat. Quotiescunque enim in Italiam traijceret (quod ex composito & de industria citra necessitatem vel aliam occasioné saepius faciebat) semper commeatum a Rheginis petebat; vtea ratione vrbem frumento exhauriret:donecilli fraude intellecta, frumentum amplius praebererecusarent. Hinc se grauiter indignari simulans, obsides confestim Rheginis reddit. deinde vrbem terra mariq́ue obsessam acerrimè oppugnat. Illi contra Phytone ciue suo, viro clarissimo duce creato, fortissimè resistentes omnem Dionysij conatum eludunt. Accidit autem vt quodam in praelio Dionysius fortissimè pugnam ciens,Lancea

circa pubem ictus penè concideret. Ceterùm nihil eo periculo deterritus, arctiori indies obsidione vrbem premebat; donec protracta in vndecimum mensem obsidione, obsessi ad extremum inopiae penuriaeq́ue redacti,ita vt medimmus frumenti quinque minis intra Rhegiũ veniret,equos reliquaq́ue iumenta,deinde coria & pelles etiam scutis detractas in alimentum verterent: Postremò vrbem egressi herbas circa murum nascentes,pecudum modò depascerentur: Dionysius tamen in tanta Rheginorũ calamitate nulla commiseratione cõmotus,quidquid

circa vrbem herbidi erat succidi imperauit:vt herbae putrefactae illis ad cibum inutiles essent. Rhegini tot tantisq́ue malis pressi vrbem

Tyranno in potestatem dedunt: qui vt eam ingressus est, praeter innumera eorum qui fame perierant,sparsa passim per vrbem cadauera,illos quoque qui etiamnum supererant,non tam viuentium,quàm mortuorum speciem reserentes repperit: collectisq́ue superstitibus tam languidis & insirmis quàm validioribus,captiuorum plusquam sex millia cõgregauit. è quibus omnes qui se talento redimere poterant incolumes dimisit:qui verò eam summam persoluere non valebant,sub corona vendidit:vrbemq́ue ipsam a fundamentis euertit. Posteam victoriam Syracusas regressus,quum pace vbique parta in ocio ac summa tranquillitate regnaret,animum ad scribenda poëmata adiecit:accitosq́ue 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer