Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

281.


fugeret; vbi prae dolore animi mortem sibi postea manu propria consciuit.

Exercitus autem Poenorum duce destitutus partim in Syracusanorum & Dionysij potestatem deuenit, partim suga per Siciliam alij aliò dilapsisunt. Dionysius pulsis Sicilia Carthaginiẽsibus, Mesfanam

quae ab illis deleta fuerat, instaurat. Inde Tauromenium, quod Siculi munierant aggressus, fortiter ab oppidanis repulsus,maxima militum parte amissa, vix ipse viuus euasit.Mago interim Poenorum in Sicilia dux socios comiter tractabat; tum eos quos Dionysius diuexabat in tutelam suam suscipiebat: hinc conciliatis sibi omnium animis,breuì vires in tantum auxit, vt exercitum non contemnendum iam sub signis

haberet. Ducto itaque primùm in Messanenses exercitu,agros eorum deuastauit: partaq́ue non mediocri praeda, Abacaenos quoque Dionysij socios obsidere aggreditur:quo cognito, Dionysius ad opem socijs ferendam excitus,cum exercitu in Carthaginienses profectus,occisis Poenorum octingentis Magonem praelio superauit. Inde reuersus recreatisq́ue militibus,contra Rheginos cum centum triremium classe soluit: & noctu Rhegium ex improuiso adortus, incensis portis etiam scalas muris admouit: Rheginis tamen fortiter propugnantibus, Dionysius irrito incepto desistere coactus est. Haec eum tum conantem perlatus de ingenti Carthaginiensium apparatu nuncius in Siciliam reuocauit.

Carthaginienses enim reparatis viribus,iam ad Octoginta millia militũ

collegerãt: eumq́ue exercitum duce Magone,in Siciliam miserant.Sed antequam res ad praelium deueniret,pax intereos his conditionibus cõuenit. vt quos quisque subegerat,hos sub sua ditione teneret: neutri alteros lacesserent: Dionysio saluis pacis legibus Tauromenium occupare liceret. Pace composita,Dionysius Tauromenium rursus magna vi aggressus:oppido post diuturnam oppugnationem potitus, Siculos qui ibi sedes fixerant, eiecit:& coloniam ex mercenarijs suis eò deduxit. Deinde ne milites desidia torpescerent,coactis ad viginti peditum & tribus equitum millibus, in Italiam traiecit; Graecos, quiibi iam olim consederant



subacturus. Graeci intellecta Dionysij traiectione & cõcilio,Crotonem, tonem, quò commune gentis concilium indixerant, omnes conueniũt: constitutoq́ue hostem communibus viribus propulsare, copias vndiq; quàm possunt maximas cogũt: his Elorim Syracusanum exsulem praesiciunt: & aduersus Dionysium quitum Cauloniam obsidebat,prosicisci iubent. Dionysius cognito Graecorum aduentu,relicta Cauloniae obsidione,quamprimùm suo cum exercitu occurrit: ac postero quàm discesserat die,primo diluculo in Graecos incomposito agmine iter sacientes ipse improuisus instructa acie irruit: occisisq́; vnà cum duce fortissimis quibusque ex ipsis,reliquos in tumulum quendam refugientes
V 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer