Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

280.


Messanensium calamitate, omnes exceptis Assarinis, certatim ad Carthaginienses deficiũt. Dionysius tot simul cladibus attonitus, castella quae in Leontinorum agro erant communiuit: Campanos qui Catanae habitabant, A Etnam commigrare iubet, rebusq́ue pro praesentinecessitate compositis, cum triginta peditum & quattuor equitũ millibus profectus, castra sub Tauro colle locat. Occupauerant eum locum Siculi a Dionysio patria pulsi, Poenorum fauore freti, & in vrbis formam communierant. Hîc dum Dionysius moratur, nuncius affertur, diuisas Carthaginiensium copias; partem duce Himilcone terrestri itinere Catanam petere; partem duce Magone mari eò prouehi. Sperans itaq;

nauales copias se facilè oppressurum, Leptinem fratrem cum vniuersa classe Magoni occurrere iubet. sed Leptines a Poenis praelio victus, maxima clade afficitur, amissis ad centum nauibus & viginti millibus militũ. Quo intellecto, Dionysius perculsus, simul veritus ne vrbem praesidio vacuam hostis cũ victrice classe occuparet, Syracusas proficiscitur. Inde missis in Graeciam & Italiam Legatis, auxilium contra Carthaginienses petit. Himilco autem postquam Dionysium Syracusas se rece pisse cognouit; ipse vicissim omnes tum pedestres tum nauales copias ad vrbem Syracusanorum ducit; & occupatis Acradinae suburbijs, tentorium sibi in ipso Iouis Olympij templo figit, reliquis quae in suburbijs erant tẽplis,

despoliatis. Inde agros Syracusanos peruagatus, omnia latè incendio & vastitate complet. Polixenus interim qui Dionysij sororem in matrimonio habebat, triginta naues a socijs in auxilium missas adduxit; quibus Pharacides Lacedaemonius praeerat. Dionysius receptis auxilijs, postquam cum omnibus quas habebat longis nauibus ad commeatus in vrbem conuehendos enauigasset, Syracusani per eius absentiam de tuenda vrbe solliciti, simul in omnem occasionem intenti, conspecta fortè naui frumentaria Carthaginiensium, eductis subitò quas habebant nauibus, impetum in eam faciunt, & è quadraginta Poenorum triremibus quae auxilio veniebant, depressis quattuor, & captis viginti, profligant.

Qua victoria exsultantes de libertate cogitare coeperunt; idq́ue Theodori cuiusdam ciuis Syracusani hortatu; qui indignum esse dicti tans, populum victorem Tyranno toties victo parere; Syracusanos ad libertatem recuperandam concitabat. sed obstitére mercenarij, vtpote spe praemiorum Dionysio addicti; simul & Pharacides Lacedaemonius, quò minus res effectũ sortiretur: atque ita Syracusani voto & exspectatione frustrati sunt. Carthaginiensium interea qui vrbem obsidebant castra, graui pestilentia infestari coepta: qua occasione vsus Dionysius, Carthaginienses terra mariq́ue inuadens eò desperationis adegit; vt Himilco Carthaginiensium dux noctu cum paucis Carthaginem aufugeret; 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer