37.
Tarraconensi in Siciliam traiecisse idem memoriae prodidit, ex quo cõficitur Hispaniam primos Siciliae colonos dedisse, nec longè nobis quaerendae sunt antiquae Sicanorũ sedes, nam ad Sicorim flumen eos habitasse scribitur: at Sicoris per eam Hispaniae partem quae nunc Arragonia dicitur, vt ex Geographo manifestum est, delabitur. Quo ex emplo mirabilem quoque temporum & populorum in migrationibus & imperijs vicissitudinẽ & status sui cõuer sionẽ ex aliqua maiorum necessitudine animaduertemus. Argumento sit quod sicuti ex Arragonia primi in Siciliã coloninauigarunt, ita longo inde saeculorum tractu, ab Arragoniae regibus Sicilia in potestatem redacta, & a Gallorum dominatione vindicata est: quarum nunc vtraque sub Tuae Maiestatis auspiciis gubernatur. Atque vt Siciliae & regni Neapolitani origo, eorumdemq́ue imperiũ & conuersiones commodiùs in Aequalium nostrorum ac posteritatis cognitionem veniant, istam nostrae historiae seriẽ quam ab omni antiquitatis memoria vsque ad Regiae potestatis tuae principium repetiuimus, in Maiestatis Tuae no mine vt ad parere patiaris supplico. Etiamsi Maiestas Tua diuini numinis beneficio imperium prouinciarum multitudine & locorum interuallis amplissimum possideat, nulliusq́ue tam latè pateat ex omnibus quae vnius potestate reguntur, veniam dabit tamen vti confido benignitas tua, si nosex eisdem duas nunc tantûm partes attigimus. Nam vt Imperium Tuae Maiestati maximum, partim vi & armis a maioribus tuis propagatum, partim legitima suc cessione in amplissimam potentiã auctum est: Ita nunc sũma cum vtriusq; disciplinae gloria sub tuis auspicijs floret: hòc etiam gloriosius, quòd & in Africam atque Americã non sine vberrima & quaestuosissima mercatura Christianaeq́ue