Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

279.


conuocatisq́ue vndique magna mercede opificibus artificibusq́;, naues ducentas breuì Aedificauit, vetustas centum & decem refecit: armis quoque fabricandis incumbens, centum & triginta clypeorum & quatuor thoracum millia, telorum quoque innumerabilem prope multitudinem consecit. Quumq́ue se iam omnibus rebus instructum videret,

misso Carthaginem caduceatore, bellum indicit. Ad eam belli famam, omnes penè Graecorum in Sicilia vrbes ad Dionysium defecerunt: quorum auctus auxilijs, iam ad octoginta peditum, & tria equitum millia sub signis habebat. Cum his igitur copijs Motyam Phaenicum coloniã terra mariq́ue adortus, Himilconem Poenorum ducem auxilium obsessis

ferentem repulit: & oppidanos sociorum auxilio destitutos, quamuis

fortissimè resistentes, non sine magna, tamen suorum iactura expugnat. Siculis autem in Poenos ob praeteritarum cladium memoriam atrocissimè saeuientibus, Motyenses penè omnes concisi sunt; exceptis ijs qui in templa confugerant: quos Dionysius vita donatos sub corona vendidit. Interim dum Dionysius Motyam expugnat, A Egestani, Dionysianorum qui ipsos obsidebãt castra incendunt; quo incendio maxima militum pars perijt: reliqui semiustulati vix euaserunt. Dionysius tamen nihil ea clade segnior redditus, Carthaginiensium ditionem cum exercitu peruagatus, Alycenses metu ad societatem secum ineundam cõpulit.

Carthaginienses interea intellecto rerum Sicularum statu, Himilconem Imperatorem cum regia potestate creant: militem ex Libya, Hispania & Italia mercenarium conducunt: auxilia quoque a socijs accersunt: quibus vndiq; Carthaginem conuenientibus, peditum trecenta, equitum verò quatuor millia breuì coëgerunt. Himilco postquam omnes copiae conuenissent, dato cuique nauium praefecto libello, quo cunctos Panormum petere iubebat; ipse eodem cum tota triremium classe breuì incolumis peruectus est. Leptines Dionysij frater classis praefectus onerarias Carthaginiensium in alto adortus, quinquaginta ex ijs vnà cũ quinque militum millibus & curribus ducentis, depressit; reliquis fuga

sibi consulentibus. Ceterùm Himilco Panormum appulsus, expositis

in terram copijs, Motyam aggressus recipit. Dionysius autẽ qui per id tempus A Egestam iterum obsidebat, intellecto Carthaginiensiũ aduentu simul & Motyae expugnatione territus, Syracusas repetere statuir; Siculis vndique ex vrbibus suis eodem commigrare iussis; agrisq́ue illorum passim quà ipsi iter erat deuastatis. Hac tam subita Dionysij desperatione factum est, vt plurimi sociorum abillo ad Carthaginienses

deficerent. Himilco veròrebus ad votum succedentibus, Messanam petit; captaq́ue ex itinere Lypara vrbe & insula, Messanam magna vi adortus expugnat: recreatisq́ue ibi militibus, vrbem funditùs delet, Siculiaudita 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer