Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

277.




vt ipsasibi prae dolore manus inferret. Dionysius intellecto equitum discessu, id quod acciderat suturum suspicatus, delectis è toto exercitu quos sibi sidissimos sciebat, quàm potuit celerrimè Syracusas properat, portaq́ue incensa primo diluculo inscijs aduersarijs vrbem intrat. Equites vbi Dionysium Syracusas intrasse intellexére, conatus atque impetũ ipsius repressuri occurrunt; sed equitibus mercenariorum qui cum illo erant multitudine oppressis, Dionysius totam peruagatus vrbẽ, quoscumque sparsim equitibus auxilium ferre videt, ferro caedit. Indeillorũ quos sibi infensisimos norat domos & fortunas inuadens, interficit deprehensos,

aut vrbe pellit. Recuperata hoc modo Tyrannide,

pacem cum Carthaginiensibus his condicionibus facit; vt prisci Carthaginiensium coloni & Sicani, sub Carthaginiẽsium ditionemanerẽt: Selinontijs, Agrigentinis, & Himeraeis vrbes suas incolere liceret; modò nullis moenibus munirentur, & Carthaginensium vectigales essent. Sub ijsdem conditionibus Gelenses & Camarinaei, compraehensi sunt. Leontinis autem Messanensibus, & caeteris Siculis, vt suis legibus institutisq́; viuerent, permissum est: Syracusani verò Dionysij imperio regerentur. Pace in has conditiones facta, Carthaginienses domũ discedunt, maxima copiarum parte peste amissa. Dionysius autem pace domi sorisq́ue parta, in locum vxoris amissae, duas alias duxit, ex Locris vnam cui Doridi

nomen erat; alteram Hipparini siliã, Dionis sororem nomine Aristomachem.

Ex Doride filios tres sustulit; quorũ natu maximus Dionysius patri in imperio successit; ex Aristomache filios duos Nysaeum & Hipparinum, & filias totidem Aretam & Sophrosinẽ procreauit: è quibus Sophrosinem Dionysio filio; Aretam Auté primùm Thaearidi fratri, deindeeo mortuo Dioni in matrimonium dedit.
   Cumq́ue firmata, vtiiam diximus, cum Carthaginiensibus pace, & aduersarijs domi oppressis, nihil sibi Dionysius amplius timendum putaret, exercitum in Siculos educit, nulla quidem ab illis iniuria lacessitus, led sola dominandi libidine impulsus. Ea in expeditione dum Herbessum



vrbem obsidet, Syracusani qui in ipsius exercitu erant, rursus insurgunt; praefectisq́; qui seditionem comprimere studebant interfectis, sese inuicem ad libertatem recuperandam cohortati, equites qui ex superiore clade elapsi, A Etnam confugerãt, in societatem assumunt: & Dionysium deserto exercitu Syracusas consugientem, postquam per tẽpus aliquod in Insula arctissimè obsidissent; eo desperationis adegerunt, vt an Tyrannidem relinqueret, & ad Carthaginienses confugeret, diuincertus fuerit: sed amicorum horcationibus cõfirmatus qui nullum Tyrannide praeclarius sepulchrum esse inculcabant, eandem quoad vita superesset retinere constituir. Tandem poslquam Campanorum equitum auxilia 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer