Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

272.


cuius non Tyrannus, sed conditor celebrari, seq́ue deinceps A Etnem ciuem appellari voluit. A Cumanis deinde qui graui ab Etruscis bello vexabantur, in auxilium sollicitatus, classem illis subsidio mittit: quo auctus Cumanus prius hosti impar, manum conserere ausus, Etruscis in signi clade aftectis, superior euasit: liberatisq́; ad eum modum Cumanis, classis Syracusana non sine magna Hieronis gloria domum reuertitur. Consequutus hanc expeditionem Theronis Agrigentinorum Tyranni obitus, res in Sicilia tranquillas turbauit. Thrasydaeus namque Theronis filius patri in Tyrannide succedens, saeuitiam & libidinem, qua viuo etiã patre occultè flagrauerat, iam veluti frenis remotis

liberè in omnes exercens, breuì se omnibus inuisum exosumq́; reddidit; adeò vt quum nemini fideret, inter omnes veluti hostes circumspectans & anxius versaretur. Itaque siue instigantibus eum furijs, seu desperatione amentiaq́ue impulsus, bellum Hieroni mouet; & quũ domestico odio vix par esset, etiam foris hostem in se concitat.


   Hiero intellecto Thrasydaei in se apparatu, viginti namque tam Himeraeorum quàm Agrigentinorum millia in armis habebat, coacto vndique è regno suo haud impari exercitu, Thrasydęo occurrit. Praeliũ itaque inter hostes vti viribus, ita & virtute pares cõmittitur, Graecus vtrinque miles, Graecaq́ue ars Aequabat pugnam: quum tandem victus Syracusanorum

pertinacia Agrigẽtinus terga vertit; desideratis suorũ quattuor millibus, victores ad duo millia amisêre. Thrasydaeus desperatis rebus, Tyrannide sponte deserta ad Megarenses confugit: vbi tandem prae animi dolore mortem ipse sibi consciuit. Agrigentini hoc modo Tyrannide liberati, sub populari deinceps statu rempublicã administrauerunt; missisq́ue ad Hieronem Legatis, pacem impetrarunt.
   Sunt qui tanta nominis existimatione Hieronem floruisse referant; vt Anaxilaum Rheginensium Tyrannum, ad perdendos delendosq́ue Locros Zephyrios incitatum, sola interminatione cohibuerit. Posthaec, incertum qua de causa, infestissimum suorum odium Hiero incurrit:

hinc clandestinam in se conspirationem veritus, certos homines occultè instituit sibi fidissimos, qui si quos alicubiè Syracusanis congregatos viderent, illorum se caetibus & circulis immiscentes eorundem sermones & consilia, adse referrent: metumq́ue ciuibus hoc modo tantum incussit, vt non solùm noui aliquid moliri, sed nec verbis animi sui sententiã proferre ausi nutibus gestibusq́ue quid vellent sibi inuicem significarẽt. Quin etiam quosdam ex amicis quos suspectos habebat, publicè in foro interfici iussit. Haud multo autẽ ante obitum suũ tempore, Anaxilai Rheginensium Tyranni liberos ad se accersiri iussit: commemoratisq́ue tam Gelonis fratris, quàm suis tum in Anaxilaum patrem, tum in
T 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer