Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

269.


dixerunt. Ad hunc modum pace vbique firmata, Gelo Syracusanorũ in se animos expleri volens, sine satellitio ac inermis in concionẽ prodit:

vbi postquam vitam suam beneficiaq́ue in Syracusanos ac Siculos accurata oratione recensuisset, ab vniuersa concione Liberator Patriae, & Syracusanorum Siculorumq́ue rex consalutatur. Ceterùm Gelone nomen regium vt nimis inuidiosum renuente, velhocipso vehementius in ipsius fauorem pertracti ciues, statuam Geloni eò, quo in concionẽ prodierat habitu, in templo Iunonis Syracusis posuerunt: adiecta inscriptione,

qua factum eius tam egregium posteritati proderetur. Hinc Gelo ad pietatis ac religionis curam conuersus, templa Cereris & Proserpinae

è manubijs construxit: Tripodem quoque aureum sexdecim talentorum artificio insignem Appollini Delphos donum misit: Ioui quoque Olympio loricas linteas tres, precio atque arte spectatissimas; tum & Iouis signum admirabili magnitudine conspicuũ dono Elidem misit. Ad haec & in Enna templum Cereri exAedificare coeperat, sedid morte praepeditus, im perfectum reliquit. Syracusanos autem ne desidia marcesserent ad siluas caedẽdas, tum & ad agros colendos tamquam in expeditionem educere solebat: atque hac potissimùm ratione agros priùs steriles fertiles reddidit. Septem iam annos summae rerum praefuerat, quum

morbo correptus mortem instare sentiens, Hieroni fratri natu maiori

(quod herede filio careret) regnum consensu populi tradidit: acerrimoq; edicto cauit vt leges de funerum impensis latae in se inuiolatae seruarentur. Postquam autem diem clausisset extremum, luctu maximo ab omnibus tam publicè quã priuatim haud secus ac pater deploratus, in VXOris agro (cui a nouem turribus nomen erat) conditus est : quo loco populus Syracusanus, in ipsius honorem, insigne Mausolaeum extrui curanit: quod postea Carthaginienses quum Syracusas obsiderent, euerterunt. Agathocles quoque inuidia ductus, ipsas etiam turres quae sepulchrum cingebant, solo Aequauit. Ceterùm neque hic priuata inuidia, neque illi publico odio efficere vnquam potuére; quin Gelonis nomen

apud Siculos Syracusanosq́ue Aeternis monumentis consecratum, per omnem posteritatem celebraretur.

270.
IEPΩNΟΣ.
HIERO DINOMENIS F. SYRACVSANORVM REX. II.




   MOrtuo post annos septem in regno exactos Gelone, Hiero fratrum post illum natu maximus imperiũ excepit: qui plurimùm a fratris humanitate degenerans, crudelitate & auaritia insitis a natura vitijs
T

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer