Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

268.


è sublato ab exploratoribus, quos in proximis collibus disposuerat, quod conuenerat signo; ipse cum reliquis copijs instructis ad castra Poenorum contendit: illi vicissim agmine raptim vti tempus ferebat, composito obuiam progressi,postquam primum Gelonis impetum vtcunque sustinuissent,dum intentisin pugnam animis sunt. Subitò omnia flammis collucere vident, vulgatoq́ue iam per totum exercitum castra capta, ipsum Amilcarem caesum, Poeni consternati illicò in fugam vertuntur:

instant fugientibus Syracusani, Aeditaq́ue latè dispersorum passim per campos foeda ac miserabili strage,centum quinquaginta Poenorum millia caesa sunt: qui caedi superfuerant, in Iocum munitum se recepére:

sed quòd aqua destituerentur, tandem siti coacti & ipsi Gelonis se arbitrio permisére. Naues interea quae incendium euaserant & cladem suorum viderant, dum quam celerrimo poterant cursu Carthaginem petunt,oborta in mari tempestate omnes ferè periére: pauci scaphis excepti ac Carthaginem perlati, tantae cladis nuncij, vrbem luctu metuq́; implerunt: ita vt Carthaginenses veriti ne Gelo a tanta ac recenti victoria ad ipsam Carthaginem oppugnandam se conuerteret, vigilias statim per muros disponerent. Gelo tam illustri victoria potitus, primùm equites qui Amilcarem oppresserant, deinde & reliquos quorũ fortia & egregia eo bello facta exstiterant,dignis quosq; praemijs prosequutus

est. Hinc praestantissima ac lectissima quaeq; spoliorum in ornatum Templorũ cùm ad Syracusanos,tum ad ipsos Himerenses transmittit: hostium ceteram praedam vnà cùm captiuorum turba,in Centuriones ac milites, pro cuiusque dignitate ac merito distribuit. Captiuorum pars maxima a ciuitatibus Siciliae quibus lorte obuenerant ad opera publica & agros colendos deputati sunt. Posthaec Gelo dimissis socijs, Anaxila verò Rheginensium Tyranno venia donato, ac pace cum ipso facta, Syracusas reuertitur: eò confluunt vndique Siculorum Legari, eorum potissimùm qui Carthaginiensium partes souerant, veniam detrectati ipsius imperij,motiq́ue in eum belli orantes; quibus cùmfacilè

ignouisset,mox & Carthaginiensium legatio aduenit;quos quum humanissimè accepisset, pacem suppliciter petentibus, ijs conditionibus dedit; vt abstinerent deinceps Saturno liberos impuberes immolare; duo argenti talentorum millia penderent in sumptus eo bello ab ipso factos,naues insuper duas instructas mitterent in pacis compositae testimonium. Carthaginienses paces praeter spem tam facilè impetrata,conditiones alacriter suscipiunt: centũ insuper auri talenta, Damaratae Gelonis vxori, quae potissimùm illis eam pacem consecerat, vltrò muneri offerunt: vnde non multò post nummus procusus, qui Damarataeus ap pellatus est: hunc Siculi Pentecontalitron hoc est quinquaginta librarũ 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer