Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

36.

magnãinesse varietatem, incredibilem incõstantiam. Mor talium enim omnia vt caduca, vt fragilia sunt, ita vel vi exstincta vel vetustate consumta aboleri, interire vrbes, respublicas, regna, imperia. nihilque constantius quàm virtutis ex historiarum commendatione memoriam, nec ipsas quoque historias, nisi generis humani interitus antecedat, vnquam interituras. Atque vt corpora nostra cernimus, alia externa ferriimpulsione, ictuq́ue peruerti, alia intestina humorum dissensione dissolui, pauca quaedam naturali cõ fecta senio cõtabescere: sic ciuitates partim hostilibus armis afflictas, partim domestico seditionis morbo, quasi occulto quodã veneno, ante senectutis maturitatẽ consumtas licebit intueri: & certos a Deo rerum publicarum ambitus & cõuersionum limites esse constitutos. Adhaec incolas, alios hostium viribus expulsos, alios abundante multitudine, vel ob agrorum inopiam, vel caeli intemperiem alienas sedes sponte quaesiuisse: assiduum esse humani generis discursũ, noua quotidie vrbium fundamenta iaci, noua gentium no mina prioribus exstinctis, aut in interitum conuersis suboriri, vix vllam inueniri terram quae ab indigenis suis incolatur. In Siciliam quidem & Italiam omnium iam tum rerum copijs affluentem, plaerique ex Graecia creduntur traiecisse. Verum vt eorum quisque venerit; vt bella pacem q́ue cum finitimis fecerit, suis quibusque locis summa cura a nobis adscriptum est, tum eorum temporum (si quae haberi poterat) memoria satis explorata. Ceterûm nulla exstant antiquitatis de Siciliae colonis monumenta quã Sicanorum vetustiora, nam Thucydides idoneus in primis auctor testatum reliquit, Siciliam antiquissimo nomine a tribus promontoriis Trinacriam, mox a Sicanis populis Si caniam dici caeptam. at Sicanos ex Hispania citeriore siue 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer