Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

267.


Tyrannus a Therone Agrigentinorum Principe Himera pulsus,

ad Anaxilam Rheginensium Tyrannum, qui siliam ipsius Cydippã in matrimonio habebat, cõfugerat. Is socerum regno pulsum indignatus, eam iniuriam vindicaturus, simul vt illum in Himerensium principatum restitueret, auxilium a Carthaginiensibus petit: & quò faciliùs impetraret, Amilcari Carthaginiensium duci filios duos obsides dat. Is contractis Poenorum, Phaenicum, Hispanorum aliarumq́ue gentium: trecentis millibus, expeditionem in Siciliam parat. Theron autem postquam se tantis copijs tantoq́ue apparatu peti intellexit, quibus se imparem haud ignorabat; a Gelone genero, (filiam enim ipsius Damaratam

Gelo in matrimonio habebat) auxilium petit: vt iunctis viribus tantae procellae faciliùs obsisterent. Interim Amilcar quum omnes vndique copias Carthaginem coëgisset: inde cum ducẽtis longis nauibus ac trecentis onerarijs soluens, aliquot ex onerarijs tempestate amissis, Panormum appulit. Ibi recreatis a nausea militibus, resarcitisq́ue nauibus quae maris saeuitia conuulserat,terrestri itinere Himeram petit; adnauigante secundùm litus classe: positisq́ue binis ad Himeram castris, alteris pro terrestri,alteris pro nauali exercitu, ipse cum delectis ad vrbis vsque muros succedens, agmen Himerensium quod eruperat, magna edita strage in vrbem repulit. Ea clade accepta, ciuibusq́; haud mediocri consternatione

perculsis, Theron qui vrbi praesidio erat, suis diffidens,Syracusas ad Gelonem mittit, qui eum de praesenti rerum statu edoceant, moneantq́ue

vt quàm primùm rebus afflictis subsidio veniat. Gelo intellecta Himerensium desperatione, statim cum quinquaginta peditũ, & quinque equitum millibus auxilio properãs, castrisq́ue ad vrbẽ quàm poterat proximè muros communitis; moximmisso vndiq; magno cũ impetu in vagos & palantes equitatu magnam hostium manum concîdit: captaq́;ad decem millia in vrbem misit. His tam prosperis rerũ initijs magnam apud omnes auctoritatem adeptus Gelo; effecit vt Himerenses hostem quem prius timuerant, ludibrio deinceps haberent. ita vt

Theron portas quas prius metu hostium obstruxerat, quò maiorẽ hostis contemtum ostenderet, aperiri iuberet. Post haec intercepto ex itinere Amilcaris nuntio,per quem ille Selinontiorum sociorum equites stato die ad se euocabat; intellectoq́ue hostium consilio, lectissimam suorum equitum turmam pro Selinuntinis mittit: hi noctu loca vicina circumuecti,sub diluculum ad castra Poenorum peruenientes,pro socijs intra vallum recepti sunt: factoq́ue statim in ipsum ducẽ impetu,Amilcarem facris intentum ad ipsas aras obtruncant: ab hoc conuerso in reliquos ferro, raptũ ex aris ignem vti iussi erant, nauibus inijciẽtes, omnia latè caede atque incendio inuoluunt. Quod vbi Gelo intellexit 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer