Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

258.


Syracusanos originis suae principes mouissent, ab isdem praelio superati, funditusq́ue euersi sunt: atque ab ea tem pestate varijs semper & irrequietis belli motibus exagitati. Hippocrates verò Gelae (vt supra memorauimus) tyrannus, qui pro Syracusanorũ aliquot procerum redétione Camarinam acceperat, deducta mox colonia moenia iterum erexit,

& ciuium frequentia vrbem coluit. Verùm a Gelone Hippocratis successore, quòd ab eodem violata side desecisset, iterum euerla est: & ciues in Syracusanam ciuitatem translati: ab eodem tamen haud multò

post instaurata, nouisq́ue colonis adscriptis in pristinum statum restituta est. Flagrante inde bello Punico primo quòd Carthaginiẽsium partes

sequeretur a Romanis expugnata suit. Vrbi suberat palus prisca Aetate

Hesperia, postea verò Camarina appellata: ea quamuis plurima vrbi commoda adserret, aërem, tamen insalubrem aspirabat. Hinc cõsultus Apollo an conduceret paludem quae vrbi exhalatione sua grauis erat, exsiccare? responsum est (quod postea in prouerbium abijt) Camarinã non esse mouendam. Ceterùm Camarinaei contemto oraculo paludẽ desiccantes,incolumitatem quidem quam exspectabant nacti, spretae religionis paenas paullòpost dederunt: hostes namque per stagnum aquis

exhaustum in vrbem irruperunt, & occupatam diripuerunt. Haud procul vltra Camarinam Neetus & Elorus sitae erant: Neetum Siculi

in praerupto admodum tumulo saxosoq́ue VIII. millibus a mari haud procul ab Assinarij fluuij fontibus condiderunt. ex ea Deucetius Siculorum rex originem duxit: qui ciuibus Neetinis ex vertice mõtis in planiciem

deductis vrbem nouam, quae Nea deinceps appella'ta est condidit. Idem & alijs vrbibus non paucis vti Meneno, inter ceteras Palica,

& Collatia Siciliam frequentasse scribitur. Elorum verò vrbem Prolemaeus triente tantum vnius partis Camarina orientaliorem; at vncia tantùm partis australiorem facit. In Eloro Siciliae Castello piscinã CAesaris suisse , in qua pisces è manu hominis cibum capiebãt, Plinius

testatur. Inde Elorus fluuius haud procul abest; quilatissimo alueo

tanta placiditate fluit, vt stagnare videatur: ceterùm hiemalibus auctus aquis, in morem Nili agris superfunditur & stagnat : vnde miram solo secunditatem adfert. in hoc quoque fluuio cicurum mugilum magnam suisse copiam antiqui scriptores testantur; qui inclamati accedere & capite extra aquas paulisper exsetto è porrigẽtis manu placidissimè cibũ capere consueuerint. Nobilitatus est etiã hic fluuius victoria Chromij generi Gelonis, qui soceri auspicijs vsus ad eius ripas Carthaginiéses fuderit: adhaec & felici Hippocratis Gelensium tyranni pugna qui Syracusanos iuxta eum memorabili praelio, vt memorauimus, superauit. Huius agrum ob florũ quibus vestitur varietatem & loci amoenitatem
S

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer