Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

251.


quae ordinis Aetatisq́ue erant permiscuit, sed & in his duobus nouorum veterumq́ue ciuium generibus delectum pecunia accepta perturbasse ab Agrigentinis postea accusatus est. Agrigenti & mediterranei oppidi longitudinem XXXVIII.S. partium, Latitudinem XXXVI cum besse Ptolemaeus mensurat: Agrigentini verò vt Emporij longitudinem triente vnius partis orientaliorem; latitudinem quadrãte partis australiorem ponit.

252.
IMEPAIΩN.


    HIMERENSES

non ex ordine neque situs ratione, sed nominis affinitate decepti, (vt in Thermitan orum historia latius a nobis

dictum est) Agrigentinis subiecimus: effecitq́ue Himera fluuius pro Gela ab auctoribus etiam idoneis, Liuio nimirum, Diodoro, Plinio, Ptolemaeoq́ue atque alijs aliquot vsurpatus, vt hic Himerẽses pro Thermitanis sicuti natura & vocabuli ratione haud multùm; ita situ & loco plurimùm discerpãtes transposuerimus. Himera namq; vrbs (vt memorauimus) ad Etrusci maris oram pertinebat; quare ab eo loco quidquid hîc de Himera vrbe & flumine a nobis dici poterat, repetendũ est.

Nunc Thermas vrbem in Libyci maris ora haudlõgè vltra Lycum flumen sitam, & ab Agrigento versus occasum XL. millibus distantem descripturi

sumus. De origine vrbis ex Diodoro obseruo, eam a Carthaginiensibus priusquam insulam penitus explorassent, delecto fortissimo quoq; aut conditam aut occupatam: nomenq́; vrbi Thermis ab aquis calidis factum fuisse. geminas namque Thermas in monte cui vrbs subest habebat; aqueam vnam, sudatoriam alteram. Daedalum quoq; antrum ex viua rupe ad Thermarum commoditatem excidisse scribitur; in quo fumus ab igne vicino euaporabat: ita vt astãtibus paullatim sudorex calore eliceretur; corporaq́ue adeuntium affecta cum voluptate curarentur, morboq́ue per sudorem nulla cum caloris percepti molestia

soluto. Sunt quibus curae fuit ista exactius describere, & quia res memoriam meretur, eãdem enumeratione complexuri sumus. Totum montis ad cuius radices Thermae sunt sitae tractum, lutoso sulphure, sale, ignibus & seruentibus aquis perpetuò scaturire produnt. Addunt eodem in mõte, (quod meritò inter naturae miracula referendum est) exiguo quidem interuallo sulphureas & calentes aquas ob loci vicinitatem Selinontinas olim vocatas, scaturire. In proximo alteram erum pere aquam, quae hausta aluum salubriter moueat; ita vt hinc Aegrorum corpora multùm leuentur. Tertiam frigidam limpidissimamq́; siti exstinguendae a ptissimam. Quartam vero salsam esse: ceterùm tepidam; quae hulcerum 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer