Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

250.


magna clade fractos, fuga intra Agrigentum compulit. Post Marcelli autem è Sicilia profectionem, M. Valerius Laeuinus Consul in Siciliam missus, Legiones in Agrigentinos eduxit: quumq́ue Anno Aemulatione rerum a Mutine equitatus Numidici praesecto gestarum, quibus totam Siciliam suo nomine implerat, veritus ne illius gloria suae famae officeret, adempta Mutini per inuidiam praefectura, eandem filio suo contulisset, Mutines ea iniuria offensus, missis ad I Aeuinum Consulem nuncijs, clandestinas cum eodẽ de tradendo Agrigẽto pactiones facit. Hinc Numidae qui Mutinis imperio parebãt, portam quae ad mare ducit occupantes, pulsisinde custodibus, Romanos per eandem in vrbem admittunt:

qui citato compositoq́; agmine transeuntes, antequam a Poenis aut oppidanis perciperentur, valido cum clamore forum tenuerunt.

Anno eo tumultu perculsus, postquarn è clamore vrbem a Romanis occupatam intellexit, statim fugam arripit: ac per portam auersam cum Epicide & paucis aliquot emissus ad mare peruenit: atque ibi peropportunè paruum nactus nauigium, relicta hostibus Sicilia, pro qua per sexaginta annos plus minus certatum fuerat, in Africam cũ comitibus traiecit. Reliqua Poenorum Siculorumq́ue multitudo, dum intercluso passim exitu, circa portas & muros oppidi fugam & exitum quaerens tumultuatur, caesa est. Laeuinus Consul oppido recepto, praecipuos quosque

& quiapud Agrigentinos capita rerum fuerant, virgis caesos securi percussit: ceteris cum vniuersa praeda diuenditis, pecuniam inde confectam Romam misit. Vulgata per Siciliam Agrigentinae cladis fama, omnis repentè ad Romanos inclinauit: & si quae restabant oppida, ijsdem breui tempore aut vi & armis, aut metu & deditione in Romanorum potestatem redactis & receptis, Poenisq́ue ex vniuersa Sicilia eiectis debellatum est. Agrigentum de hostibus Poenis captum leges a victore Laeuino accepit, & postea vniuersa prouincia iam confecta, quũ Siculi vniuersi suis quique sedibus restituti, pristinos agros pridem propter bellorum tumultus, ac motus desertos, colere, arare, ac serere iubetentur.

Quumq̃ue T. Manlius perid temporis praetor, Agrigentinos tot belli cladibus exhaustos atque vrbem ipsam ciuium infrequẽtia propemodum desertam ad Senatum perscripsisset: Senatus consultum accepit, vt de oppidis Siculorum colonos Agrigentum deduceret. Hinc quum duo iam Agrigentinorum genera essent; vnum veterum, alterum colonorum. P. Scipionis legibus cautum est, ne plures essent ex colonorum,

quàm ex vetere Agrigentinorum numero: additum & de cooptãdo Senatu: ne quis minor triginta annis natu; neue quis qui turpẽ quaestum secisset legeretur; itidem de censu eius quilegendus esset, & ceteris rebus. Verres tamen Praetor, qui omnia iura pretio exAequabat; nõ modòilla
R 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer