Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

248.


propugnaculis munitam mouet eandem obsessurus, simul & vicinos Neetinorum, Camarinaeorumq́ue agros, qui a praesidiarijs vastabantur, defensurus. expugnataq́ue magnis viribus Echetla, Echetlaeis libertatẽ, agris verò pacem restituit. Ceteras Siciliae vrbes iam ad spem libertatis ob prospera Agrigentinorum initia erectas fortuna deseruit: postquam enim Xenodicus cum Leptine & Demophilo Legatis qui Agathoclis exercitum ducebant congressus, desideratis aduersa pugna è suis mille quingentis profligatus esset, tantilla clades ita Agrigentinorum animos fregit, vt Xenodicum domi tanquam ipsius vitio malè pugnatum esset,

calumnijs & contumelijs proscinderent: atque hinc discordiae & factionum inter ciues initia existerent, alerenturq́ue partium studia. Quae postquam Agathocles intellexit, Leptinem cum exercitu in Agrigentinorum agrum mouere, ac agen do ferendoq́ue omnia, Xenodicum ad praelium elicere iubet. Agrigentini itaque postquam fum us ex villarum, agrorumq́ue incendijs in oculos atque ora venit, Xenodicum iterum vt pauidum, vt cunctatorem & suorum proditorem increpatũ ac probris oneratum ad pugnam extrudunt: vbi ad manus ventum est, cum Agrigentinus luxu eneruatus & ad ducis sui monita contumax, segniter atq; otiosè rem gerens, hostis impetum non sustineret, turpi fuga vrbem repetit: hinc ciues Xenodicum vt & istius cladis auctorem ad supplicium

deposcunt. saluti fuit, quòd is vitae suae & honori consulturus opportuno fugae consilio Gelam se receperat. Agrigentini duplici iam clade accepta animis deiectiores pacem cum Agathocle fecerũt: post cuius mortem etiam in Pyrrhi amicitiam recepti sunt. Ceterùm quum Pyrrhus armis & potestate nimia efferacior, dominationem superbiùs exerceret, Agrigentini vnà cum ceteris, qui eiusdem iniurijs vexabantur ciuitatibus, a Pyrrho ad Poenorum societatem defecerunt. Ceterùm bello Punico primo postquam Hiero pacem cum Po. Ro. secisset, Poeni contractis copijs & conuecto vndiq́ue commeatu Agrigentum pro arce & belli sede muniũt. L. itaq; Posthumio Megello & Q. Mamilio Vitulo Coss.



priusquam vires Carthaginiensium in Sicilia consirmarentur, Agrigentum inuadere placuit: & cum Poenis, si pugnandi copiã facerent, de summa rei praelio decernere: sin verò moenibus sese hostes tuerentur; vrbem si aliter non possent, saltem obsidione & fame ad deditionem cogere. Conuenire itaque legiones & auxilia iubent, magnoq́ue cum exercitu contra Carthaginienses mouẽt: & castra vix mille ab vrbe passibus metantur. Hannibal praesidij intra vrbem praefectus quin quaginta millibus hominum imperabat. Diu tenuit ea obsidio, nõ sine maximis tam Romanorum quàm Carthaginiensium obsessorum incom modis ac difficultatibus: dum hi duabus a partibus a Consulibus Ro. obsessi dupliciq́
R

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer