Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

245.




paucis complexuri sumus. Phalaris itaque, patria Cretensis, vrbe Astyphalide Patre Leodamante natus, quum domi affectare dominationem accusaretur, inuidiae cedens Agrigentum fortunas suas transtu. lit: quumq́ue non opibus solùm & potentia, sed litteris quoque & eruditione apud Agrigentinos gratiam & auctoritatẽ collegislet, omnium exterorum prim us alienam rempublicam tyrannide inuasit; eo ferè tépore quo & Tarquinius Superbus Romanis dominabatur. Periclem vitijs & virtute Ae mulatus priscorum monumentis traditur: solerti ingenio; animo maximo; apeιta fronte; adhaec studiorum liberalium amãtissimus. virtutis eius magna praeclaraq́ue documenta exstant. Inter cetera

Stesichorus Poëta Hιmerensis quem perdere poterat, non solũ conseruatus, sed & arctissima postea familiaritate cultus; pietate & benefιcẽtia etiam in vxorem & posteritatem eiusdem propagata. Item & Callaeschrias quem insidiarum in ipsum conuictum, Polycleti Philosophi & medici deprecationibus condonauit. Charitonem quoque & Melanippum, qui in eius caput coniurauerant, ob fidem qua mutuo sese ab exitio cum vitae periculo conseruare laborabant, Agrigento pulsos exsilio multasse contentus fuerat. Exstant eius epistolae (quas tamen plaetique Luciano vindicare conantur.) vt argutijs suaues, ita & elegantia eloquentiae q́ue artificio. commendatae. Inter vitia crudelitas prae ceteris

notata est: voluptatem nam que ex miserorum cruciatibus traxisse; gemitum quoque ploratum & eiulatum tormentis laceratorum, ac inter carnificum ac tortorum manus morientium exaudire pro delicijs habuisse; imò ne coctis quidem infantibus in cibum abstinuisse proditur. Commendatur tamen quòd crudelissimi ad tormenta artifιcis ingeniũ ipsius inuentoris supplicio expertus simul & vltus fuerit. Bouem Perillus Ae neum magno artifιcio conflauerat: cui ɔum praeter mugitum nihil deesse videretur, hunc quoque exprimi posse docuit; si rei & sontes boui inclusi subiecto igne sensim torrerentur. ita enim sore vt vox miserorũ inter cruciatum cum gemitu in star mugitus è boue erum peret. Phalaris

ingenium quidem Perilli admiratus: ad tam prodigiosam tamen carnifιcinam exhorruisse; ipsumq́ue auctorem, vt suam tantae crudelitatis officinam primus experiretur, subiecto statim igne boui inclusisse traditur. Phalarica quoque Phalaridis inuentum creditur; id telum erat concauũ, quod rebus ad flammam cõcipiendam idoneis infarctum, sicubi in hostes aut obsessos excussum adhaesisset, incen dium excitabat. Vrbes autẽ non paucas, praesertim si quae vel situ vel praesidijs munitae, diffιcilem expugnationem prae se ferebant, vel longinq́uam obsidionem requirebãt, non tam vi & armis, quàm dolo & astutia sine sanguine a Phalaride in potestatem redactas, memoriae proditum est. Ceterùm quum ab amicorum 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer