32.
33.
IDEM LATINO CARMINE
AB EODEM CORNELIO BRINCTIO AMORFORTIO
REDDITVM.
ROMA
supercilium, cristásque erexerat olim
Europae spolijs Libyaeq́ue, Asiaeq́ue subactae
Ornari delubra Deûm, suarostra, forŭmque,
Priuatàsque domos, atque alta palatia patrum:
Inq́ue suum congesta sinum cimelia, gazas,
Thesaurósque suo quae viscere condidit orbis.
Nec verò vnius bona tanta accepta ferebat
Virtuti, factisque viri, sed fortibus ausis
Multorum auspicijsque ducum, qui fortiter hasta
Extendêre sui pomaeria publica regni.
AEquiùs at quantò se Belgica terra beatam
Praedicet, ostentétque suis turgentia gazis
Scrinia, quas (mirum) spoliatis possidetipsis
Romanis rerum dominis: sollerte labore,
Vniusque viri virtute, industria cuius
Exsuperat cunctos quotquot terra educat alma;
Nomine quem
HVBERTVM GOLTZVM
cognomine vero
Teutones appellant: ex hubere nam que corusci
Auri non secus ac è cornu copiae aceruo,
Omnia quae Europae clarissima regna Latini
Nominis, Hesperia ac Germania, Gallia tota,
Ausoniaeque vrbes cimelia pulcra tenebant:
Omnia quae ex auro pretiosa numismata fuluo
GRAECIA
diues opum priscis procuderat annis,
Erepta Illyrijs, Siculis, Calabrisque beatis,
Thracibus, ac Macedûm populis bellacibus, imum
Belgarum in gremium profudit diuite dextra.
Nec solidum satis officium, domúmue putauit
Se dare, ni penetrans Asiam, populatus Ionas,
Vt Belgas ornet, numis spoliaret auitis,
Efsossis gazis. Otérque quatérque beatam
Belgarum gentem, veterum monumenta virorum
Aurea quae in gremio felici condita seruas
Ergo agedum auctori tantorum grata bonorum,
Quem nullus terrere labos, terrere periclum
A studio potuit, quin téque tuósque bearet,
Praemia pro meritis si non persoluere summis
Digna potes, saltem bona cuncta ac fausta precare.