exceptum: quodq́ue amicitiae cum Dione & hospitij necessitudiné antea coluisset; tum quoque commeatu, opibus & consilio adiutum fuisse. Adhaec quum Amilcar Siciliam pace quam Agathocles turbauerat, composuisset, Heracleam inter Graecas ciuitates, quae ditionis Carthaginiensium fuerant, & deinceps futurae essent, nuncupatam lego: postea tamen a Xenodico Agrigentinorum duce, qui Siciliae seruitutem eiecto Agathocle & Poenis profligatis excutere conabatur, Libertate donatã. Agathoclem deinde victo ad Agrigentum Xenodico vrbem magna vi adortum expugnasse; direptamq́ue in seruitutem redigisse. Agathocle defuncto, ac Sicilia rursus Poenorum armis turbata, verisimile est, eandé
in Carthaginiensium ditionem concessisse; quod Poenorum classem atque copias bello Punico primo excepisse memorię proditum est. Circa Heracleoticam oram M. Atilius Regulus Amilcarem & Annonem Carthaginiensium duces nauali praelio vicit, profligatoq́ue Annone, Amilcarem intra Heracleae moenia a Regulo compulsum scribitur. Inde quum Carthalo Adherbalis, eius qui Claudium Pulchrũ nauali pugna deuicerat Legatus Iunij Consulis Quaestorẽ magno impetu insectaretur; Quaestor metu & formidine consternatus, classem in proxima Heracleae litora subduxit; atque ex anfractibus & rupibus quae longo in mare supercilio prominebant, sagittis ac fundarum iactibus, Carthalonis
naues repulit. Obseruo tamen eo tempore quo Lilybaeum exercitus Romanus obsideret, Romanis ab Heraclea commeatum suisse subuectum. Bello inde Punico secundo, Himilco qui ad Pachyni promontorium classem diu tenuerat, ad Heracleam, siue vt Liuius prodit, ad Minoam, quinque & viginti millia peditum, & tria equitum, & duodecim Elephantos exposuit. Subacta deinde in prouinciam tota Sicilia, quo iure, aut quibus legibus in potestatem. Po. Rom. venerit, vt nõ satisapertè constat, ita istud veterum auctoritate, confirmatum est, quũ Heraclea ciuibus ob bellorum & tumultuum frequentiam exhausta esset, P.Rupilium Consulem post debellatos in Sicilia fugitiuos ex Senatusconsulto
coactis domum redire veteribus; & nouis ex Siciliae vrbibus colonis in ciuitatem adscriptis, Coloniam ibi constituisse; legesq́; Heracleensibus de cooptando Senatu, qua Aetate, è qua gente, & quo censu
legeretur dedisse; & ad seditionem euitandam, statuisle ne nouorum
colonorum numerus veteres excederet. Heracleam
Geographus longitudine XXXVIII. & trientis, latitudine
XXXVI. partium cum quincunce definit.