Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

235.


cognitionem peruenit. Ptolemaeus sub Phintiae nomine vrbium duarum meminit; vnius maritimae, quam ad oram maris Libyci vltra Selinontem VIII.P.M. in orientem submouet: alterius in mediterraneis

Siciliae, eamq́ue cum Gela vrbe, sub eadem parallelo, ceterùm versus occidentem quindecim.P.M.distinguit: Phintiam verò maritimã ad Sossij fluminis ostia collocat; quumq́ue a Plinio eodem loco Atys ostium, nisi fallant nostri saeculi scriptores, describatur; idem qui Ptolemaeo, Atys,

Plinio Sossius erit. distabitq́ue a Gelae siue Himerae ostio versus occasum.LX.P.M. Phintiae maritimae longitudinẽ Ptolemaeus XXXVII. partium cum besse; latitudinem XXXVI. cum triente ponit. idem Phintiae mediterraneae longitudinem XXXVIII. partium cum besse latitudinem

XXXVI.S. adscribit. addit Plinius Phintianos Populo Romano stipendiarios fuisse. vtrosq́ue ne sub eiusdem populi nomine, an alterum tantum complexussit, nobis Aequè incom pertum est. Ceterùm quod ad Phintiae numisma pertinet, quia aduersa eius pars faciem regis ex primit, cuius nomen exolescẽtibus prae vetustate notis a nobis agnosci non potuit, hanc Gelonis esse verisimile est: tum ob oris similitudinem, quam cum alijs nummis qui faciem eius exprimunt, habet; tum etiam quod caput diademate laureato vt & in ceteris Gelonis numismatibus reuinctum sit. auersa numismatis pars cane signata est. Quod si nostra de Gelone coniectura non fallit, simili nec improbabili coniectura, Pyrrhi qui

Gelonis canis fuit, sagacitatem, vigilantiam, & fidem,eo nummo commẽdari credere licet: qui incredibili in Gelonem dominum suum dum adhuc in viuis ageret fidelitate vsus, ne a mortuo quidem defecisse, sed in heri sui rogum saltu se cõiecisse, vnaq́ue cum ipso crematus traditur. Commendatur & a simili euentu maximorum regum, Cyri, Darij, Lysimachi & aliorum quorundam canum fides. facit etiam Canis imago, vt lupi mentionem, eius inquam qui Gelonem puerum adhuc prodigiosè conseruasse traditur, faciamus. Lupum enim quum Gelo prima Mineruae tirocinia positurus tabulam manu teneret, eandẽ ipsi eripuisse;

Gelonem verò magno cum clamore lupi vestigia vt tabulã eriperet in sequutum; & dum ceteri (centum enim eiusdem collegij pueri erant) in Gymnasio tumultuãtur; Aedes ruina collapsas vniuersos ipsius collegas vnà cum pueritiae formatore oppressisse memoriae proditum est. Haec hucusque prosequuti sumus, vt studioso lectori liberam

coniecturandi opinionem aperiremus: nunc de Selinontinis aquis, quae ad hunc vsque tractum pertinebant paucis addemus; eas corpori humoribus prauis torpescenti salubres, quod sudorem calore suo prolicerent, & humorum contumaciam edomarent, efficaci remedio salutares fuisse scribitur. in agro quoque Phintiano Lycus fluuius oriebatur; 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer