Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

233.


instaurarent, modò Poenorum tributarij esse vellent, concessum. Selinontinorum deinde oppidum Hermocrates Syracusanus patria ob factiones pulsus, & Dionysij senioris postea socer, quum reditum sibi ad

Syracusa s per vim aperire frustra conatus esset, instaurauit; atque ijs qui a clade superfuerant, vndique conuocatis additisq́ue nouis insuper colonis, sex millia ciuium ad frequentandam vrbem collegit. Succedente deinde bello Punico secundo Selinontini M. Marcello Syracusas obsidenti

subsidia quaecunque potuere miserunt: hinc quum Sicilia in prouinciae formam redigeretnr, Colonia iure Italico deducta est. Id quoq; addam dum Selinon nobis eius rei memoriam suggerit, Apio victores in

Nemeis ludis coronari solitos; idq́ue ab Hercule institutum: qui quum Leonem ibidem, sine telo, ferro, aut claua, sed manibus tãtum confecisset, apio viridi sese coronauerit: atque hanc ob causam Selinon a Poëta Lyrico herbam leonis vocari. Ceterùm qua ratione Timoleon ad Crinisium amnẽ Poenos inuasurus, suos funesto apij omine, quod ab agasonibus ad iumenta substernenda ferebatur cõsternatos, eodem in melius conuerso, quod apio quoq; victores in Nemeis coronarẽtur ad victoriae spem erexerit in Syracusanis rebus prosequuti sumus. Obseruo a Strabone, iuxta Orobias Eubaeae insulae Selinuntij Apollinis & oraculi eius mentionem fieri cetera non prodi. quòd etiam si non satis conster,

an ad istos Selinontinos referendum sit an ad alios, hoc tamen loco ob nominis affinitatem addere placuit. Selinontis namque nomen varijs in locis & regionibus, multis fluminibus commune fuit, in Epheso praeter Dianae templum, amnis hoc nomine fluebat: per AEgiorũ quoque agrum in Achaica regione Selinus labebatur. itidem in Elide per

Eleam oram: quartus iuxta Cragum Pamphyliae montem. Ceterum Selinontis in Sicilia ostio Cossura insula in mari Africo obiecta erat: distabat eadem a Sicilia LXXV.P.M. patebat am bitu suo XIX. M.P. vrbem habebat eiusdem nominis de Cossurensibus bis a Coss semel a Ser. Fuluio nobiliore, semel a M. AEmilio Paullo collegis, & alternis diebus bello

Punico primo naualem triumphum esse actum Fasti Capitolini testantur. Geographus Selinontis fluminis ostium sub longitudine XXXVII. partium & trientis; sub latitudine XXXVI. partium & quadrantis sese in mare Africum exonerare scribit.

234.
ΦINTIAΣ.


    DE PHINTIAE vrbis origine, situ, & rebus gestis, siue temporis iniuria, siue scribentium incuria, siue propter ipsam per se loci obscuritatem, praeter nominis memoriam vix aliud ferè ad nostram
P 3


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer