Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

232.


iuuissent, & clade disiectos benignè & comiter habuissent : quare pro tanta fide & beneficentia gratiam exspectabant. Addebat ijs securitatem, quòd Graecarum vrbium societate & armis subnixi; minus sibi a Poenorum vi metuerent. Inuasit itaque Hannibal Selinontinos ab omnibus ad obsidionem perferendam necessarijs imparatos. Selinontini tamen postquam se a Poeno vrgeri vident, animos tanto periculo pares sumunt, constitutoq́ue aut strennuè vincere aut fortiter mori. edicunt vt quibus robur & Aetas vigeret, vrbem acriter defenderent: quos Aetas aut sexus imbecillitas excusaret, vt ij propugnatoribus tela, arma, sagittas, & cibaria, ne a propugnaculis dilabi cogerentur subministrarent. & vt se sociorum quoque armis tuerentur; vbi tenebrae ingruissent, equis dispositis

celerrimos quosq́ue cum mandatis emittunt; qui opem a Syracusanis, Agrigentinis & Gelensibus labantibus ipsorum rebus peterent. atq; ij benignè quidem a socijs auditi sunt & auxilia promissa. Ceterùm dum Agrigentini & Gelenses, Syracusanos tardius sese molientes vt se cũ ipsis ad suppetias Selinontinis ferendas cõiungerent, exspectant, Selinontini interea iam nonum diem ab Hannibale quinihil ipsis ad respirandum spatij dabat oppugnati, fessi fractiq́ue, Poenisq́ue per collapsam murorũ partem magno impetu irruentibus cedere coacti miserè contrucidãtur:

omniaq́; caedi promiscuae, ita vt nulli Aetati aut sexui parceretur, miscentur. Mulieribus, quae cum liberis impuberibus ad tẽpla arasq́; Deorum

confugerant, Hannibal non ob religionem, sed ne per desperationẽ praedam corrumperent parci iussit. Sedecim Selinontinorum millia trucidata, quinque capta traduntur. Ceterùm Selinontini qui ad duo millia quingenti ante cladem vrbe cesserant, ab Agrigentinis benignissimè excepti & comiter habiti sunt. Vrbe autem iam capta missisq́ue a Syracusanis in auxilium quattuor millibus, Selinõtini, qui Agrigenti erant, postquam serum auxilium venisse nunciaretur, Legatos ad Hannibalẽ mittunt, vt captiuos redimere liceret; & ne Deorum templa violarentur precaturos: ij superbum & crudele ab Hannibale responsum tulerunt: Selinontinos seruitutem quam Segestanis minabantur habere : Poenorum

quos olim occupata per vim Selinonte trucidassent, manibus sanguine suo parentasse; Deos ipsos ob tanta facinora iratos vrbe cessisse, nihil iam in ijs quod prophanari posset relictum. Selinontini mox alteram legationem per Empedionem ciuem suum, & Poenis necessitudine officiorum coniunctissimum mittunt: supplicantes ne in vrbem quē satis iam poenarum dedisset ad exitium saeuiret. Empedionem Hannibal benignè excepit; eius fortunas, quas per praeconem antequã vrbs expugnaretur saluas esse iusserat, restituit; vtautẽ tẽplis parceretur impetrari nõ potuit, vrbem verò vti Selinontini, qui reliqui a clade supererant 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer