Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

230.


anno demum centesimo propagata esset, nouaq́ue ex Megara metropoli militum manum ciues acciuissent, Selinontem ad Libycum mare a Poenis conditam, eiectis Poenorum ciuibus inuadunt & occupant. De Megarae fato, antequam ad Selinontis descriptionem progrediar hoc quoque adscribam; Gelonem Syracusanorum regem, ducentesimo &

quadragesimo quincto, postquam a Megarẽsibus frequentari coeperat anno, Megaram quia temerè bellum contra ipsum mouerat, dirui iussisse: optimates quosque & qui partes ipsi aduersas sequuti non erant, in ciuitaté Syracusanam adscripsisse; plebeios & seditiosos in seruitutem vendidisle. Ceterùm posteaquamab ea clade recreata, & a Syracusanis

ob situs & portus cõmoditatem post Gelonis mortem instaurata fuisset,

a M. Marcello quum Romanorum societatem negasset, in terrorẽ reliquarum vrbium capta ac direpta, funditusq́ue bello punico secundo euersa est. Theogenem Siculum Poetam & Cyro familiarem; itidem Epicharmum comicum ad cuius exemplar sese Plautus composuit, Megarenles

fuisse obseruo. sed nunc ad Selinontinos redeamus.
   Selinonti Selinus fluuius, qui haud procul ab eiusdem moenibus prēterlabebatur nomen praehuit: fluuius a Selini, quod Latinis A pium est copia, qua eius ripae & agri luxuriabant vocatum fuisle etjam Selinontinorum numismata, in quibus apij folium & herba signata sunt testantur.

Selinon quoque Palmosam a palmarum siluestrium esui gratissi marum frequentia, quibus ager eius abundabat a Poëtis cognominatã lego. Vrbi Stagnum siue Aestuarium imminebat; quod Aestate quum pestilentem ob solis ardores aërem exhalaret, ciuitati pernicio sissimum erat: quum q́ue pestilitas ob eam caussam gra slan do euulgaretur, Empedocles Agrigentinus sapientia clarus, vt Selinõtinis remedium adferret; deriuata ex Selinõte & Hypsa fluminibus fossa, & vnico alueo ac maximo impetu vtriusque fluuij aquis in stagnum irrumpentibus, quum pigras prius ac limo torpescentes, salsas stagni aquas motu copiaq́ue dulcium aquarum diluislet, ciuitatem suo ingenio & sumtibus ab ea lue libe

auit. quo beneficio meritus est vt Selinontini tanquam ciuium liberatori, alteriq́; velut A Esculapio diuinos honores tribuerent. Hincforsitan in Selinontinorum numismatibus sacra faciente aut Empedocle, aut Hercule Alexicaco Gallus & Parias, serpẽs ad aras A Esculapij adsculpitur: adhaec num in altera numismatum parte in curribus Apollini Sagittario Galeotes filius, aut Empedocles, aut deniq; Hercules latus claudat, liberam cuique coniecturam & opinionem relinquo. Sunt quinumismata in agris Selinontinorum inuenta testentur, in quibus ex vna parte anguis hubera mulieris sugens cum Graeca inscriptione ΣEΛINΩNTIΩN ex altera canis imago, vt ipsis adparebat, signata erat. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer