Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

227.




Praetore pro concione laudato, eodemq́ue ad tuendam maritimam Siciliae oram cum Hierone relicto, ipse Melitam insulam, quae a Carthaginiensibus tenebatur cursu petijt. Aduenienti Amilcar Gisconis filius praesidij praefectus cum duobus circiter militum millibus oppidum cum insula tradit. Inde paucos post dies Lilybaeum reuersus, captiuos praeter eos qui nobilitate praestabant, sub corona vendidit; ac tantum in Lilybaeo vndique apparatum cõgessit, vt mox ipsam Carthaginem obsessurus videretus. Sed litteris Senatus reuocatus, quòd Hãnibal Superatis iam Alpibus Italiam inuasisset, vt sese quàm primùm cum Scipione coniungeret, & Italiae rebus consuleret, continuato nocte dieq́ue

itinere quadragesimo post die ad Ariminum peruenit. Cetera Lilybaetanorum nobis incognita, vel iniuria temporum vel incuria hominum permanserunt. Lilybaeum Geographus secundum longitudinẽ XXXVII. secundum latitudinem XXXVI. partibus mensurat. vltra ad Lilybaeum

ad mare Libycum, Mazaram oppidum & emporium ad fluuium stagnumq́; eiusdẽ nominis situm, ab Hannibale Gisconis filio dum in Selinontios moueret captum & direptum fuisse Graeci scriptores prodiderunt.

Entella quoque vrbs in mediterraneis, a Mazara XXV. P.M.in vertice montis quatuor ferè Mill. p. patente, praecisis vndique & praeruptis in rupibus, & quae vnicum tantum aditum eumq́ue perangustum

habebat, sita erat. hanc ab Entello Troiano A Eneae socio qui caestibus cum Darete contenderat, cõditam ferunt. Ea Timoleon potitus, quum in ciues quattuordecim qui ad partes Cartharginiensium rempublicam inclinauerant, animaduertisset, ceteros libertate donauit. Commẽdantur a priscis ob generositatem Entellana vina & agri vbertas;

qui Hypsae fluminis alueo irrigatus, fertilior redditur. Is fluuius tribus ex fontibus ortus & multorum riuulorum alueis longo tractu auctus, tandem amplissimus in Libycum mare sese exonerat: atque a Mazara quem diximus fluuio vsque ad Atys fluuij de quo mox scripturi sumus ostium, totus hic insulae tractus ora Selinontina a Selinonte

vrbe a Priscis dicta fuit; quare ordo postulat vt ad Selinontinos pro grediamur.

228.
ΣEΛINΩNTIΩN.
SELINVS
Megarensium Hyblaeorum Colonia.


    SELINONTEM Megarenses Hyblaei a mari Ionio, sinuq́ue Megarico duce Pammilio ad Libycũ mare profecti, cis ripas Selinontis fluminis, expulsis inde Poenis occupauerant. Ceterùm quum Selinontis vrbis origo a Megarensibus Siciliae repetenda sit; neque vlla 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer