Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

226.


tanta clade deiectus nihil magni postea, praeterquam quod Erycem per proditionem (vt memorauimus) interceperit, gessit; Amilcare Barca omnes Romanorum conatus per biẽnium frangente; continuisq́ue infestationibus commeatuum commercia intercludente. Cum itaque quinquennium iam Romani a mari abstinuisset; decreuit Senatus nouam iterum classem instaurandam; & instar eius Rhodiae, quam antea captam scripsimus, ducentas quinqueremes Aedificatas omni instrumento nautico instruunt: ijsq́ue C. Lutatium Consulem cum imperio praeficiunt. Is aduersus Poenos ineunte vere missus, summam victoriae sua celeritate imposuit: Postero enim quàm in conspectum hostis venisset

die, classem Punicam commeatibus reliquoq́ue apparatu & instrumento

d pacis condiciones accipiendas coëgit: vectigalesq́ue. Po. Ro. & stipendiarios fecit. Lilybaeũ verò ipsum in potestatem Romanorum deditum est. Ceterùm bello Punico secundo dum Romani Hannibale trans Alpes in Italiã degresso, rebus aduersus Hannibalẽ in Italiam gerendis distinerentur, Poeni instructa viginti quinqueremium & aliarũ aliquot nauium classe, mare circa Siciliam denuò infestabant; rebusq́; nouis studentes circa A Egusam insulam cum triginta nauibus consistentes, Lilybaetanos, cum quibus ipsis adhuc aliqua necessitudo erat, ad defectionem sollicitabant.

quae postquam Hiero secundus qui per id tempus Messanae Semproniũ P. Scipionis collegam operiebatur, ex captiuis Poenorum intellexisset, ad A Emilium Praetorem praescripsit: qui dispositis statim in speculis per omnem Siciliae oram excubijs ac custodijs, Lilybēum simul ad omnem belli euentum com munit: Hinc cùm Poeni vigilum solertiam se fallere non posse viderent, necessarioq́ue sibi ad manus veniendum esse, vbi illuxisset, in altum prouecti Romanorum nauibus liberum è portu exitũ & pugnandi spacium concedunt. Romani itaque constituto rei summam praelio committere, quum animaduerterent, Poenos non tam vi quàm arte ac dolo rem gerere, ac suos eludere, nauiumq́ue potius quàm

virorũ certamen inire, toto impetu in Carthaginienses inuecti, septem Poenorum naues capiunt, ceteras profligant: milites & nautae mille & septingenti intercepti in his tres Carthaginiensium proceres. Classis verò Romana incolumis vna tantum naui perforata, in portum redijt. Dum haec circa Lilybaeum geruntur, Ti. Sempronius cum centũ quinquaginta quinqueremium classe ab Hierone regio apparatu Messanae excipitur; a senatu in Siciliam missus, vt cum ea quam diximus classe bellum ex Italia in Africam transferret. Is intellecto quo in periculo res Lilybaetanorum essent, nulla interposita mora vnà cum Hierone classeq́ue regia Lilybaeum profectus, cognita ibidem suorũ victoria 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer