Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

224.


inde litore & in brachij modũ sinuato portum natura tutissimũ & amplissimum habebat, ceterùm per stagna ad eius fauces, difficilis admodum

& impeditus nauibus ingressus, & non nisi a perito tentandus patebat. Lilybaeum vrbem a Poenis post Himeram & Selinontem ab Annibale Gisconis filio deletam conditam fuisse veterum auctoritate testatum est. vrbem Sibyllae Cumanae, quae volumina de rebus arcanis & vaticiniorum plena Tarquinio Prisco regi obtulisse legitur, hospitio & sepulchro celebrem fuisse; itidem puteum in vrbe Lilybaeum nomine iccirco cõmendatum, quòd ij qui ex eius aqua bibissent, pythico furore afflati oracula ac responsa darẽt obseruo. nec dubium est quum eam ob

caussam Lilybaetani Apollinis capite, Gryphoq́ue Apollini sacro, & Tripode Apollinis symbolo ac Lyra sua numismata signauerint. Hoc quoque ab antiquitate mem oriē proditum est, Lilybaetanum quendam tam acuta oculorum acie praebitum fuisse, vt ex huius promontorij vertice, classem quae è portu Carthaginiensium soluebat conspicatus, nauium numerum, velorumq́ue seriem renunciaret, & sunt qui hoc quoq; saeculo (quod credibilius est) ex promontorij huius specula Mercurij promõtorium sereno & liquido caelo aspici confirment. qui si non fallunt, argumento est Lilybaei verticis perpendiculum ad quinque millia passuum a loci eiusdem planicie vt ratio Spherica docet assurgere. Vrbem

primo bello Punico, post CAecilij Metelli victoriam, C. Atilius Regulus & Cn. Cornelius Blasio Coss. duplici obsidione oppugnaturi soffa &

aggere, turribus inde & machinis bellicis clauserant: eandem praeter vrbanam multitudinẽ Imilco praefectus cum decem Poenorum millibus defendebat: qui indefesso labore ac vigilantia incredibili vbique accurrens dum laborantibus subsidium fert, moenia conquassata aut collapsa instaurat. hostium cuniculos actis in cõtrarium cuniculis obstruit, Romanorum impetus & conatus infregit, eosq́ue magna cum clade repulit. Quumq́ue ea obsidio diutius teneret, quo minus per proditionem quam quidam ex praesidiarijs ordinum ductoribus cum Consulibus pacti

fuerant oppidum in Romanorum potestatem veniret. Alexonis Achiui indicio factum est. Lilybaetani & si ea Alexonis fide a proditionis discrimine liberati, ob arctam tamen qua a Coss. premebantur obsidionẽ, fame & omnium rerũ inopia laborabant. quod suspicati Carthaginienses, classem quinquaginta nauiũ cum commeatu & decẽ militum millibus duce Annibale Amilcaris filio Imilconi suisq́ue in subsidium mittunt. Is secundo ab A Egusa vento vsus in ipsas Lilybaetani portus fauces suis omnibus ad praelium instructis delatus, dum Consules inopinato hostium aduentu attoniti stupent, & vi tempestatis aduersae superati consilijs fluctuant, portum incolumis cum sua classe tenuit, & cũ
O3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer