Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

222.


emissi neque tripudium solistimum sacerent, neque esse vellent acerba illusione insultans; vti biberent in mari proijci iusserat. hinc postquam consulatu se abdicasset populi iudicio condemnatus. Ceterùm Lutatius postea Drepanum magno impetu, multoq́ue militum labore terra mariq́; aggressus ob Annonem, qui tunc cum classe Poenorum ad Hieronesum vt diximus appulisse nunciabatur, ab eius oppugnatione distractus est. victoq́ue tamen postea Annone, & Amilcare, qui pacem cũ Romanis secerat, è Sicilia discedente Drepanum in Populi Ro. potestatem

venit. Athenionem fugitiuorum in Sicilia ducem, qui fax altera bellorum seruilium fuit, Drepani ortum fuisse a nõnullis scribitur:

alij genere Cilicem, conditione seruum, dominum suum audaci scelere interemisle prodũt. Is quum maximas fugitiuorum copias, liberatis etiam ex ergastulo seruis coegisset, regium sibi nomen & regia insignia sumpsit; vicos, castella, oppida diripienda suis dedit, in dominos & seruos etiam qui ad ipsum non transfugerant, atrocius quam in transfugas saeuire; Praetorum exercitus profligare; castris Seruilium, & Lucullũ praetores exsuere Ceterùm a M'. Aquillio Consule locis arctissimis quasi indagine interclusus, & fame ob intercoeptos commeatus cum suis in rabiem actus, quum ob suppliciorum metum sese dedere nollẽt, mutuis inter se ictibus concurrentes confecti sunt. Ipse Athenion dux inter

rixantium & luctantium manus a Romanis militibus discerptus traditur. A Drepano versus Lilybaeũ litora optimo sale & quod in Aestuarijs a sole concoqueretur abundabant: mare ipsum a Thynnorũ piscatione commendatur. Drepanum verò omnium totius insulae vrbium longissimè ab Italia & a Neapoli, CCC.P. M. distare scribitur. eius longitudinem Ptolemaeus XXXVII. partibus, latitudinem XXXVI. s. mensurat. Sunt qui Erycem nunc Drepanum montanum; vt alterum in Chersoneso situm Drepanum Cismontanum appellari confirment.

223.
ΛIΛYBAΙΙTAN.
LILYBAEVM
Poenorum Colonia.




    LILYBAEVM tertium Siciliae promontorium & extremum quod Africae praetenditur, in occasum Brumalem vergit vrbs eodem loci a Poenis condita proditur. huic aduersum Mercurij promontorium, quod ab Africa haud longe supra Carthaginem promiet, ab eodem CXXV.P.M. distare Polybius auctor est, etiam si nonnulli hoc spatium ad CXXC.P.M. extendant, alij rursus ad C.P.M. contrahant, Lilybaeum tribus passim millibus, caeco admodum vado asperisq́ue saxis vix ad quinque pedum altitudinem sub vnda delitescentibus extenditur. flexuoso 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer