Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

221.


moris est, Saturnum postquam Coelo patri virilia praesecuisset hocloco falcem abiecisse, & inde vrbem ab eo euentu Drepanum caepisse vocari (quod & de Zancla quae postea Messana dicta est supra annotauimus) fabulantur. Portum olim habuisse insignem, A Eneae & aliorum receptu nobilitatum antiquitas restatur. Lycasten Erycis matrem tanta formae dignitate & venustate conspicuam, vt non solùm Veneris cognomen mereretur, sed & pro ipsa Venere coleretur, huic vrbi olim imperasse traditur. Hinc verisimile est Lycastae faciem, quae magnam adhuc formae venustatem & elegantiam ostentet, in Drepanitanorum numismate signatam fuisse: nisi aliorum coniecturam sequuti; saciem illam Veneris

A Eneiadis, cui, vt matri eò loci A Eneas aram erexerat, credere maluerimus. Mare Sardoum quod Drepanum alluit, omni piscium genere copiosissimum, praecipuè tamen locustis & leonibus marinis abundat; adhaec laudatissimo inter Drepanum & Heliam insulam corallo. ad radices verò Erycis etiam argenti fodinas olim in agro Drepanitano fuisse mem oriae proditum est. ceterùm ea ora qua post ceruicem, quam diximus Lilybaeum vsque per XVIII.P.M. incuruacur, Euripum habet; eiq́ue tres in mari Sardoo insulae obiectae sunt, veterum scriptis & Romanorũ

Poenorumq́ue circa eas rebus gestis prae clarae: Phorbantia frontem contra Drepanum ab eo XII.P.M. auulsa porrigit; A Egusa siue A Egate, variat



enim apud scriptores nomen contra Lilybaeum; Tertia Hiera siue Hieronesus latinis sacra dicta, longius in altum proiecta a Drepano XXX.P.M.

distans, cum A Egusae & Phorbantiae situ trianguli serè verticem claudit; haec thymo flagrans, melle apiario commendatur. A Egusa a letissimis prouentibus, aquarum salubritate, & tutissima classium statione celebratur. C. Lutatius Catulus Consul Annonem Poenorum ducem, quũ ille Amilcari commeatum & subsidium ex opportunitate allaturus, ad Hieronesum triduo classem in statione tenuislet commisso ad A Egatẽ insulam praelio nauali, nauibus quinquaginta partim fractis conuulsisq́ue, partim depressis, alijs septuaginta vnà cum decem Poenorum millibus

captis, reliquis in fugam versis superior, bello Punico primo, quod per XXIIII. annos mutua magnaq́; clade pro Sicilia gestũ est finẽ imposuit.

Circa Drepanum quod semper a Poenorum praesidio contra Romanorum impetum vsque ad pacificationem defensum fuit. Res Romana temeritate Ap. Claudij Consulis grauissimam cladem accepit: qui inconsultius nocte intempesta cum Adherbale congressus, è centum viginti nauium classe, nonaginta tribus ab hoste captis, vel depressis, Aegre cum triginta elapsus turpi fuga salutem tutari potuit. Hanc tam insignem cladem contemptae religioni Po. Ro. acceptam tulit: Ap. Claudius enim cõsul, cum Pullarius auspicanti obnunciasset, quod pulli cauea
O2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer