Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

218.


lubentius eam instaurationem suscepit, quòd Segestani a Troianis vt & Romani, originem suam repeterent. Sollemnia Veneri apud Erycinos Αναγώγια siue Rcducis festa fuisse obseruo; eaq́ue neque stato anni tempore, aut die, sed incerto; quem tamen ex Deae in Africam quotannis profectione, & post nonum diem reditu ex columbarum auspicijs & volatu obseruabant. quum enim columbae maxima frequentia circa DEAE templum (cui ob fecunditatem consecratae erant) semper ob-uersari cernerentur, eaedem si fortè ad tẽpus non apparerent, Venerem profectã, ac volucres in ipsius comitatu simul discessisse credebãt: donec nono inde die vna è columbis veluti Deae redeũtis praenuncia cum alarum

applausu ex toto grege praeuolante, sequentibus mox gregatim reliquis, Veneri tanquam reduci gratularentur: eumq́ue diem epulis ac laetitia publica celebrabant. Legimus & Romanos duo Veneri Erycinae templa Romae condidisse: vnum in Capitolio quod Q. Fabius Dictator dedicauerat. alterum extra portam Collinam; in quo Deae signum a M. Marcello capta Segesta ex Sibyllē Cumanae oraculo Romã transportatũ collocauerãt. est & Erycinē Veneris apud Pauseniã in Arcadicis mẽtio. Erycen verò corporis robore ferocẽ, & opum licẽtia impotentius dominantem, Hercules quem Eryx ad singulare cestuum certamen magna virium suarum confidentia fretus prouocauerat, cum eodem cõgressus

interemisse & in ea quam Eryx condiderat vrbe regio more sepelijsse proditur. hinc republica legibus cõstituta sanxisse, ne alij deinceps ab Erycinis in principatum aut magistratum assumerentur, quam qui gentis Heraclidarum, aut ipsorum necessarij essent. qua lege Erycinipostea Dorieum, quum eò loci exscensionem fecisset, quòd is sese de Herculis

stirpe oriundum ostenderet benignè exceperunt; & in condenda Heraclea auxilio fuerunt. In ipso monte, quà Lilybaeum aspicit, Anchysen A Eneae patrem sepultum fuisse memoriae proditum est. Erycem aut vrbem paullò infra montis verticem in planicie conditam fuisse diximus; aditu quidem longissimo ac difficillimo.

Ceterùm quum belli Punici primi anno decimo octauo Poenorũ praesidio defenderetur, L. Iunius Pullus Consul, quia Lilybaei obsidio Romanos diu nulloq́ue successu tenebat atque ipse classem vi tempestatis & naufragio amisisset, anxius ac sollicitus dispicere coepit, qua ratione cladem acceptam aliquo cum Poenorum detrimento corrigeret: cogitare secum, Gallos esse mille & linguae & scelerum necessitudine cõiunctos, qui Poenis stipendiarij Erycem fidei suae cõmissam tenerent:eos quia domi fidem violassent a gentilibus patria sua expulsos, Poeno quoque si praemia proditionis proponerentur parũ fidos futuros; vt qui vitã venalem haberent. argumento esse, quòd paulò ante ob non soluta stipendia
O


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer