Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

213.

caro, Elyma, Segesta, vrbibus, tirm etiam Eryce & vrbe & monte habitata

fuit: haud alienum fuerit si paucis earum quoque vrbium situm &

fatum prosequamur. Poeni quo tempore Panormum, eodem & Motyam sinuoso in litore, quo Sicilia in Asricam prominet, XX.P.M. a Panormo distantem condiderunt. ad hanc Annibal Gisconis filius (vt in Thermitanorum his oria memorauimus,) classem suam facta ad Lilybaeum exscensione, veluti in tutum receptum transmisit; vt Syracusanis a belli consilijs auersis Selinuntios & Himerenses, antiquam a Syracusanis defendi possent, opprimeret. Motyenses etiam magna clade perturbauit

Hermocrates Syracusanus. Tres in Sicilia Motyae a veteribus

celebrantur: ea, cuiusiam mentionem fecimus: altera secundum insulae totius longitudinem ad Pachynũ promontorium huic aduersa, ab Hercule condita, & a Motya muliere ob indicatos ei boum ipsius fures sic denominata. Tertia Agrigento vicina erat, & a Ducetio Siculorum rege

praesidio Agrigentinorum deiecto expugnata. Motyam a Poenis conditam, ad III. ferè P.M sequebatur Hyccarus oppidum maritimum, quod a Sicanis exstructum Segestanis infestum erat: id a Nicia Atheniensium duce qui Segestanis contra Selinuntios auxilio missus fuerat expugnatum & direptum, in Segestanorum potestatem venit. Lais admodum puella, in Hyccaro a Niciae militibus capta traditur; inde

Corinthi vendita scortum postea & forma & corporis quaestu nobilissimum.

Vltra ad XII.M.P.in colle edito & aspero Elyma vrbs ab Elymo; vti haud procul inde, nempe quinque. P.M. ab ostio Crinisij fluminis, Egesta ab Egeste Troianis nomina habebant: totaq́ue haec ora

deinceps ab vrbe Egesta, Egestana fuit appellata. itidem Egestanum ad Crinisij ostia siue Segestanum emporium. Vtriusque vrbis originem antiquitas a Troianis repetit. additur occasio quum apud Laomedontẽ qui Iliensibus imperabat, purpuratorum quidam, vt quires nouas moliretur, delatus esset, in eundem eiusdemq́ue virilis sexus stirpem Laomedontis iussu saeuitum fuisse: placuisse tamen imbellis sexus rationem haberi: & clemẽtius cum mulieribus agi: ceterùm quia neq; publicae tranquillitati, neque suae securitati satis confultum fore rex verebatur, si filias Troianis ciuibus elocaret, mercatoribus easdem in peregrinam peregrinam regionẽ transportandas tradidit. Cùm his eadem in naui honesto loco natus adolescés vehebatur; qui alterius virginis amore captus eandem in vxorem duxit: quumq́ue ad oram Drepanitanam delati exscensionem ibidem fecissent, a Sicanis ea loca in colentibus benignè excepti, in certis diu sedibus vagabantur; exijs parentibus, ijs in locis natus Egestes a matre Egesta, vtnonnullorum sert opinio sic nominatus, iam adultior linguã & mores regionis edoctus, post obitum parentum a Priamo rege reditũ 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer