Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

210.


procellis,quibus vndique ac saepenumero iactata prostrata,proprijs obruta ruderibus nunc sepulta iacet.

211.
ΠANOPMITAN.
PANORMVS
Poenorum Colonia.


    PANORMI vrbis originem vetustissimi quique scriptores a Phaenicibus repetunt: addunt historiam, quumprimum Graeci colonijs Siciliam frequentare caepissent, Phaenices quoque siue Poenos extrema insulae,quà Carthaginem respiciebat,& in promontoria extendebatur,

aut in portuum commoditatem sinuabatur, negotiandi cum Siculis gratia occupasse: quumq́ue Graecorum plurimi eò quoque suis cũ nauibus occasione commerciorum quae cum Poenis exercebant frequẽter

appulissent; coniuncta cum Graecis societate,sedes sibi simul ac Graecis ob breuem ex ijs locis in Carthaginem traiectum Motyam, Soloëntum & Panormum tunc quidem Elymis propinquas condidisse, vrbis situs ita se habebat, vt vna eius pars mari Tyrrheno allueretur;ceterae tres agro viginti quinque plus minus Pass.M.patente, arboribus quidem nudo, ceterùm arduis & asperis collibus incluso in Theatri formam cingerentur. Ager perenni fontium copia, soli hubertate, & felicissimo tritici

prouentu; adhaec collibus olei viniq́ue feracissimis celebratur. Nomen vrbi Panormo a tuta nauium statione factum; quod portum haberet, qui M.P.ad septentrionalia vsque vrbis moenia, quolibet etiam vento ad excipiendas naues opportuno patebat. Eius vrbis in crementa ab initio, apud auctores quorum quidem nobis videndi copia fuit, tenuia admodum

exstant, creuit tamen in eam magnitudinem vt pomerio aucto veteri vrbi nouam addere, quae inde Neapolis dicta est, necesse fuerit.
   Panormũ & si ab Hermocrate Syracusano tentata fuerit, Poenis tamẽ semper fidam fuisse argumento est,quod primo bello Punico a L. Cornelio Scipione, & C. Aquillio Floro Coss. quum praesidio Poenorum

maximè teneretur, duobus a lateribus oppugnata, inde machinis ac vi tormentorum concussa prostrataq́ue arce, ea vrbis pars quae Neapolis vocabatur,primo militum ardore capta, mox etiam veteris vrbis praesidium in potestatem Romanorum concesserit. Panormus posteaquam in Pop.Rom.potestatem redacta est.Roman orũ deinceps armis semper contra Poenos protecta fuit. Ceterùm quum post deuictum & captum ex Africa M.Atilium Regulum, & saeuissima aliquot naufragia Romani a mariabstinerent; Poeni ex ea occasione spem recuperandae Sicilae capientes, Asdrubalem cum exercitu in insulam mittunt: qui quum C. Furium Pacilum L. CAecilij Metelli collegam cum media copiarum parte 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer