Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

26.

Iam, peruagata, tergeminum in latus
Quacunque vasto prominet Aequore,
Telluris antiquae docentem
Attonitus monumenta miror.
Vt mî tyrannorum imperia, & viceis
Audire gratum est; gestaq́ue proelia:
Vt gentium priscos parenteis,
Fluminaq́ue, & sluuios sugaceis.
Vt sciscitari saepê auido subit,
Queîs Aetna flammis arserit: aut vbi
Emergat vrinator amnis,
Fontem Arethusa tuum requirens
Abusque ludis Elide nobili:
Quáue Enna, raptu Persephones, caput
Infame, tollat. mox, latenteis
Nauifragae scopulos Charybdis,
Scyllaeq́ue vultus praeter amabileis,
Sonante raucis turpi vtero lupis,
Ductore te, tutus reuerti
Hesperias videor sub oras.
Hîc, quicquid olim condidit vrbium
Troiae domitrix Graiugenûm manus,
Aquásque Baiarum salubreis
Finitima regione, nosco.
Hîc &, celebri sueta silentio,
Dîs haud minorum corda virûm colo:
Vnde Italis doctrina primum,
Et, posita feritate, mores.
Sed quin per amplos, Musa, sine ordine
Errare campos desinis impudens?
Cum GOLTZIO per cuncta in orbem
I potius: paritérque eodem
Quiesce portu, dum Macedûm procul
Graiûmq́ue terras, Aequor & Atticum,
Atque Asias lustrare gazas
Lene fauens Aquilo mouebit.

27.
IACOBI MARCHANTII AD
HVBERTVM GOLTZIVM EPIGRAM.


ERuta qui priscis tenebris Heroïca GOLTZI
Imprimis aeternis ora voluminibus:
Alma Ceres tedasq́ue gerens, & spicea serta,
Praeposuit cunctis quae Sicula arua locis,
Horrea multíplicet semper tua, semper honori
Aclucem ingenio praeferatilla tuo
Et qùem Triptolemo, verum tibi praestet amorem,
Te simul in curru gaudeat esse suo.
Nam latebras facibus dum lustrat maesta Sicanas,
Ipsius adiungis lumina luminibus.

B 3


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer