Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

203.




qui supra lacum assurge bat vrbem condidit; eamq́ Palicam adijs vicinis nominauit: quam postquam muro satis firmo munijsset, colonis agros finitimos diuisit. Ea vrbs etsi hubertate soli, & ciuium frequentia exiguo admodum tempore in iustae ciuitatis am plitudinem coaluisset, paullò post tamen ab hostibus euersa ac prostrata scribitur. Obseruatum quoque est, quum Sicilia Aegro ob siccitatem prouẽtu laboraret, hunc lacum exaruisse; è crateribus praeter ventorum furentium slatus, etiã puluerem densissimum eiaculari solitum, sed vt ad Menaninos redeamus, eos stipendiarios Pop.Ro.fuisse, & a Verris quoque auaritia vexatos inuenio. Eius vrbis nomen apud scriptores variasse obseruo, Ptolomaeus

Μενάς multitudinis numero; Diodorus Μενάνινον, aut vt apud ipsum variant exemplaria Μέναιον habet. Cicero ciues eius Menenios; Plinius Menaninos edidit, quod etiam cum numismate signato conuenit. eius vrbis longitudinem Geographus XXXVIII. partium cum deunce; latitudinem XXXVII. partium cum quincunce mensurat.

204.
ΘEPMITAN.
THERMAE HIMERENSES
Zanclaeorum Colonia.


    HIMERA ab Annibale Poeno deleta, quos ciues belli calamitas

reliquos fecerat, ij sese Thermis in eiusdem Himerae agris collocarunt, VI. M.P.ab oppido antiquo. nouae vrbi nomen a calidis, quibus ea

litoralis ora abundat aquis, Thermis factum est. Ceterùm si Thermarũ originem ab initio repetendam putabimus opus erit vt Himerae, quae ad VIII.P.M. a litore recedebat, situm fatumq́ue breui prius enumeratione complectamur. Himeram itaque vrbem ad sinisram Himerae fluminis

ripam a Zanclaeis, quibus sese Chalcidenses aliquot & Syracusani per factiones patria pulsi consociauerant, ducibus Euclide, Simo, & Sacone Olympiadis vndequadragesimae, anno primo, conditam fuisse memoriae proditum est. Haecsola Graecarum vrbium mare Hetruscum prospectat;

nomen ab Himera flumine praeterlabente, vti & aliae pleraeque Siciliae vrbes, sortita, Mineruae numen praecipuè ab Himerensibus cultũ fuisse obseruo: quumq́ue eius Deae iussu in gratiam Herculis aquae calidae è terrae visceribus erumpentes subitò scaturijssent; ijsq́ue membra a labore puluereq́ue recreata Hercules fouendo molliuisset, nomen aquae Himerae περί τοῦ ἱμέρεσθαι hoc est a fouendo fuisse factum. Non desunt auctores, qui Thermas omnes, quarum quidem origo naturalis est, Herculi in genere sacratas, referant. Ceterùm quòd numismata antiqua Thermitanorum & Himeraeorum nomina discretim referant: ea nominis distinctio, priusquam scriptorum auctoritate satis confirmati essemus, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer