Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

200.


quo anni tempore flores, tam suaui odore flagrantes, vt etiam canum sagacitatem obtunderent. Insula verò Sicilia quãuis tota Cereri & Liberae siue Proserpiae consecrata erat, his praecipuè tamen in locis Cererem ortam, sruges primùm repertas, & Proserpinam dum flores legeret esse raptam scriptorum consensu proditum est. etenim versus Aquilonem speluncam immensa altitudine depressam Ennenses ostendebant, quà Ditem patrem repente cum curru exstitisse, abreptamq́ue ex eo loco virginem secum asportasse, & subitò non longè a Syracusis sub terras penetrasse, fontemq́ue Cyanen eo in loco repentè erupisse credebant, vbi fsque ad Ciceronis etiam tempora Syracusani anniuersarios dies festos

frequentissimo virorũ mulierumq́ conuétu celebrabant:quòd his in locis certissima rerum dictarum vestigia ac propè Deorum incuna bula reperirentur. Templum quidem Cereri magnisicentissimũ apud Ennenses Gelo Syracusanorum rex condidit. Erant in eo duo Cereris signa vtrumque in templi penetralibus, ex mar'more vnum, alterum ex Aere omnium antiquissimum, ac artisicio singulari commendatum, In Aedis vestibulo alia duo signa erant, vnum Cereris, cuius manu dextra

pulcherrima victoriae imago tenebatur; alterum Triptolemi. nec mirũ tot in vnius Cereris templo eiusdem signa fuisse, cuius tanta ibi esset religio; tamq́ue assiduus & promiscuus cultus, vt Enna non vrbs, sed tota

Cereris fanum videretur: in qua nõ Ennenses solùm & Siculi omnes sed & exterae nationes, ac ipsi etiam Romani Cererem habitare arbitrabantur; ciuesq́ue ipsi omnes non tam ciues, quàm Cereris sacerdotes & templi antistites crederentur. Quin etiam exteri & barbari tantam huic templo dignitatem ac reuerentiam tribuebant; vt quum fugitiui ac barbari vrbem occupassent, ciuiumq́ue fortunas hostiliter diripuissent, Cereris tamen templum auro gemmisq́ue ornatissimum ditissimumq́ue non solum attingere, verùm etiam metu numinis ne aggredi quidé ausi fuerint. Erat & ante Cereris téplum in aperto, ac loco propatulo Aedes Proserpinae praeclarissima atque pulcherima. Numismata autem antiqua

Ennensium nonnulli sese vidisse testantur, in quibus aduersa parte Ceres, auersa verò spica tritici signata sit. Enna autem quum praecipiti in loco staret, tẽporis processu cum montis visceribus in praeceps quoque collapsa est. Ennae longitudinem Geographus XXXVIII. partium cũ particulae vncia, latitudinem XXXVII. partium cum particulae vnciola facit. Sed antequam a Mediterraneis ad litoralẽ oram redeamus Menanine mediterranea vrbs nos adhuc remoratur: in eius situ locoq́ue recésendo numismatum seriem non sumus sequuturi; sed ordinem Geographicum, neque hoc quisquam nobis vitio vertere debet, quod huc reuocemus Menaninos ad rationem situs, non ad vltimam siue XII. Siciliae 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer