Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

24.

Tempestas, salsúsue viae deterret amarot,
Misceri dum fonte tuo, sperátque Sicanis
Respirare vadis: tu, non ingrata laboris
Emeriti, ALPHEVM grato dignare cubili,
Mî simul extremum hunc claudas, ARETHVSA, laborem.
Tu verò historijs exstructum pegma vetustis
Taliter exornans, Arethusae fonte receptos
Limpidulo, Elaei iuuenis dum fingis amores,
Quid, nisi diuini sunt haec Aenigmata, GOLTZI
Ingenij manifesta tui? queîs MAGNA SICANIS
GRAECIA
per veteris diuersa numismata sêdi
Conciliata coit, & quae monumenta vel ipsa
Noluit, aut potuit minùs explorare vetustas,
Ante oculos, interq́ue manus haec omnia nostras,
Vtlubeat, versanda refers. At quid tibitantis
Pro meritis referet, hoc qui tibi nomine debet,
Quantuscum que patet terrarum, maximus orbìs?
Quid genere HERBIPOLIS ? vitali munere VENLO ?
Quid sibi ROMA tua tribuit virtute? colono
Quid plaudit te ERVGA suo? dumsuggerit ille.
O vrbes stolidae, maioráque viribus ausae,
Respicite Eoi spatium quò distat lbero.
Non illud laudîsue viri, vel nominis ampli
Omne capax; & nescio quid fama illius astrs
Affectet: vos circuitu cohibere studetis
Vallorum exiguo, totus quem non capit Orbis.

25.
IN HVBERTI GOLTZII
SICILIAM ET MAGNAM GRAECIAM
ODE


ANDREAE PAPII GANDENSIS.

ROmana priscis tempora Consulum
Signata fastis, regnáque CAesarum,
Omném que deformi sepultam
Historiam dominantis vrbis
Errore, pulchrum verius in diem
Dudum extulisti: nunc populos libet
Adire vicinos; & ipsa
Longius Ausonia vagaris,
Voluentis Aeui praecipuum decus,
HVBERTE. per quem nos bona SECVLI
Reuisit HVBERTAS: & vsu,
Quem sapiens probet ipse, fulget
AVRVM repertum, & sic melius situm
Quàm terra caelet: materies dolis
Et crimini clim; nunc notandis
Temporibus, veterumq́ue rebus.
Iam te secundis littore ab Italo,
Qua Magna sese Graecia porrigit,
Soluisse ventis: iam Sicanos
Aspicio penetrasse portus.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer