Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

190.


censebantur. pleraeque itaque Siciliae ciuitates quia vim & opes Romanorum

norum metuebant, eiectis Poenorum praesidijs ad Consules deficiunt: ipso quoque Hierone iam rebus suis diffidente, Consules pacem cum ipso ijs legibus faciunt, vt captiuos, quiciues sociíue Romanis essent sine precio dimitteret: argenti talenta centum penderet: socius deinceps atque amicus Po.Ro.esset. Quam pacem Hieroni, Syracusanisq́ue ac populo vicissim Ro. salutarem fuisse euentus docuit. Re itaque a consulibus in Sicilia fortiter ac foeliciter gesta, Tauromenitani, Catanenses & quinquaginta vrbes in fidem Po. Ro. acceptae sunt. Valerium autem Consulem à Messana capta Messallam deinceps fuisse cognominatum

à Latinis scriptoribus memoriae proditum est. Vicesimo inde anno C. Lutatius consulin Siciliam missus magnaq́ue celeritate vsus summã victoriae imposuit: dum altero quo hostem primum viderat die, classem Punicam commeatu grauem, proprioq́ue apparatu & instrumento impeditam oppressisset, Poenos ad pacis conditiones cogit.


   Mamertinos siue Messanenses inter foederatas Po.Ro. ciuitates numerari obseruo, & immunitate donatos: praeterquam quòd naues nautaeq́ue & sumptus in nauarchos eisdem imperarentur. Ceterùm Messanenses eo Po.Ro. foedere felices, pace & opibus floruerunt: bellis quoque Seruilibus, quibus Sicilia vsque in perniciem ferè afflicta fuit, seruos

suos, quod ipsis saluti fuit, in potestate habuerunt. Quumq́ue bello ciuili quod contra Marium Sulla gessit, Messanenses Cn. Papirium Carbonẽ & Q. Valerium Perpernam Marianarũ partium duces proscriptos hospitio excepissent; Cn. Pompeius ad motum Siciliae componendũ missus, in Messanenses velut hostium hospites ac fautores seuerius consulturus erat, nisi deprecatione mitigatus, & foedere quod ipsis cum Po.Ro. erat obstrictus sententiam mutasset. Carbonem tamẽ & Q. Valerium ibidem deprehensos capitis supplicio affecit. Postea etiam subiniqua C. Verris Praetura, qua Siciliam rapinis & furtis lacerasse traditur, in gratiã Heij primarij ciuis benignè habiti sunt. in eius Heij domo sacrarium

fuisse celeberrimum eo saeculo tradit Cicero, in quo praeter cetera quatuor signa pulcherrima visebantur: vnum Cupidinis marmoreũ Praxitelis opus; alterum Herculis aeneum egregiè a Myrone politum, reliqua duo signa non quidem magna, sed eximiae & artis & venustatis etãt; quae virginali habitu ac vestitu, manibus sublatis sacra quaedam more virginum Atheniensium in canistris reposita super caput sustinebant, & Canephorae vocabantur, Polycleti opera: erant & tabulae, quae totius sacrarij religionem statuarum numerum ac nomina cum suis auctoribus recenserent. Conuẽtum quoque quotannis Messanae à Praetoribus indici solitum iuris dicendi caussa, ab antiquitate proditum est. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer