Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

189.


metuerent, ad externa auxilia, sed variantibus sententijs respicere caeperunt: pars ad Carthaginiensium opes nonnulli quibus sanior mens erat ad Romanas inclinare. Romani intellectis per Legatos Mamertinorum postulatis, postquam diu deliberabundi facta vtilis ad honestum comparatione dubitarent, an Mamertinis fidei violatoribus, Romani qui seuerum ob eandem noxam in suos exemplum paullò ante statuissent auxilium ferrent? consultique super ea patres nihil decreuissent, placuit rem populi comitijs & suffragijs peragere, populus Mamertinis opem petentibus auxilium esse ferendum iussit. Mouebat potissimum, quòd metuerẽt ne Carthaginienses, quorum praesidium iam

in arcem à Mamertinis receptum nunciabatur, Siciliã vniuersam, quã praeter Syracusas & Messanam iam tenebant, hac vsi opportunitate occuparent.

Bellum itaque Punicum, quod cum Poenis viginti tribus deinceps annis Romanus pro Sicilia terra mariq́; gessit, Ap. Claudio Cõsuli populi iussu ob hanc occasionem populi iussu mandatum est. cui quòd primus caudicem, hoc est nauem belli in Siciliam gerendi caussa cum exercitu conscenderit, Caudici cognomentum factum fuisse obseruo. Mamertini de societate & auxilio Po.Ro. certiores facti, arcis praesectum quem poeni miserant eijciunt: in hunc Carthaginienses veluti proditorem, alioqui non tam facile loco munito cessurum seruili supplicio

in crucen sublatum saeuierunt. Mox contractis vndique copijs, terra ab ea parte qua Austrum; qua Pelorum siue Septentrionem respicit mari

obsident. Hiero quoque vti Mamertinos, qui vniuersae iam Siciliae ob rapinas & partium studia graues erant deleret, capta occasione societatem cum Poenis cõiungit; castraq́ue ad Chalcidicum montem (distabat is ab vrbe duobus millibus pass.) metatus vrbem arctissima obsidione cingit. Ap. Claudius interea Consul nocte silenti Poenorum classem praeteruectus, Messanam cum exercitu appellit; omniumq́ue gratulatione exceptus, postquam arctissima obsidione vrbem premi; Mamertinos fame laborare intellexisset; dum se hostiũ copijs imparem metuit;

pacis conditiones proponit: eas quum hostis reijceret, sumto ex necessitate consilio, Hieronem seorsim inuadit: praelioq́ue fractum à Messana repellit: Carthaginienses vt Hieronem profligatum acceperunt, obsidione soluta in vrbes quae ipsorũ imperio parebant dilabuntur. Ap. Claudius interea fugientem Hieronis exercitum magna celeritate assequutus, & ad Syracusas vsque non sine magna strage persequutus, Hierone cum reliquijs copiarum intra vrbem recepto, Syracusas etiam ipsas obsidione cingit. Proximo inde anno. M.Valerius Maximus & M'. Otacilius Crassus Coss. in Siciliam cum quatuor Legionibus traijciunt. XVI. millia peditum, mille ducenti equites, praeter ea quae à socijs erant auxilia recensebantur. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer