Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

188.


quuta, vrbẽ capta occasione inuadit ciues partim trucidat, partim eijcit, fortunasq́ eorũ inter se distribuit: cũ Mamertinis deniq; & freto & scelere iuncti foed us percutiunt. quorũ auxilijs freti Mamertini vsqueadeo inualescebant, vt plerisq́ etiã Siciliae vrbibus tributa imperarent, vicinosq́ ue lacesserent; donec à Pyrrho qui Syracusarum & Siciliae rex declaratus erat. praelio victi, praesidijsq́ue ipsorum multis è locis deiectis, Mamertinorum insolentia refrenaretur. Verùm postquam idé Pyrrhus breui post tempore Siciliae imperium ram cito amisisset, quàm facile

obtinuisset. dum in Italiam transmittit, Mamertini (decem millia fuisse putantur) quum Signa conferre non auderent, Pyrrhi exercitum à tergo carpere, & in loca iniqua subeuntẽ impetu facto, duobus elephantis,

plurimisq́ue ex ijs qui agmen posterius claudebãt caesis turbare, Pyrrhus autem conuersis in hostem signis, etiamsi vulnere tardaretur, praeliũ instaurare: mox Mamertinus quidam robore corporis ferocior, vulnerato regi insultans, eundem ad singulare certamen prouocat. Pyrrhus ira & dolore excandescens tota vi & impetu in Barbarum insurgens, eundẽ magno ictu in duas partes dissectum prosternit: hinc Mamertini Pyrrhi vires ac robur admirati conterritiq́ fuga dilabuntur. Mox quum post Pyrrhi discessum factionum partiumq́ue studijs res Sicula ad Poenos inclinare videretur, Mamertini occasione vsuri Syracusanis (qui soli in tota Sicilia cum Mamertinis Poenorum imperium detrectabant) bellum



mouent. Syracusani ea necessitate coacti Hieronẽ Hierocliti filium viginti tunc annos natum, primò vrbis Praefectum, mox etiam imperatorem creant. Is vt Syracusas & exercitum à seditiosis militibus purgaret, simulata in Mamertinos expeditione, castrisque ad Centuripam (vrbs ea supra Catanam A Etnaeis propinqua montibus sita erat) positis, ad Cyamosori fluminis ripam aciem ex mercenario milite contra Mamertinos instruit: hinc quasi alio itinere hostem inuasurus, Syracusanos equites peditesq́ue secum deducit: quo stratagemate quum militem cõductitium & nouarum semper rerum auidum Mamertinis trucidandũ

obiecisset, ipse conuerso agmine cum Syracusanis profectus in vrbem incolumis reuertitur. Purgato ea ratione à seditionum materia exercitu, habitoq́ue in supplementum copiarum nouo delectu, Mamertinos recenti victoria exsultantes, ad Longani fluminis ripas (labitur is per Mylaeum agrum) assequutus, caesis praecipuis ipsorum ducibus magna clade afficit: atq; hanc potissimum ob victoriam Syracusas reuersus rex omnium ciuium acclamatione salutatur. Mamertini aduerso praelio ab Hierone fracti; quum & Rhegium à L. Genucio Consule expugnatum, legionarios autem, qui fidem violauerant, Romae virgis caesos & securi percussos seuero admodum exemplo nunciaretur; sibiq́ue simile supplicium 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer