Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

186.


silios quosex Cydippa duos procreauerat Amilcari obsides dedit. Poeni itaque trecentorum millium vt quidam tradunt ex varijs gentibus exercitum duce Amilcare conscribunt; & Theronem Himerae moenibus sese includentem, prosligatis qui eruperant obsidione premunt. Theroni Gelon Syracusanorum rex ex Demaerata filia gener, cum quinquaginta equitum, peditum verò quinque millibus auxilio venit; Amilcarem sacris Neptuno operantem ex insidijs trucidat: classem Poenorum iniecto igne comburit; eorumq́ue exercitu iuxta Soloëntem deleto, Anaxilae libertatem & silios restituit; & pacem cum eodẽ facit. Mortuo inde Gelone, quum Anaxilas Locros Epizephyrios funditus delere constituisset, Hiero qui Geloni fratri successerat, Anaxilam ab eo impetu minis

reuocasse traditur. Paullò post ipso quoque Anaxila vita functo, Hiero silios eius iam adultos adse Syracusas accersit; eosdemq́ue quàm benignissimè habitos donis insuper & muneribus ornat; societatem & amicitiam cum ijsdem coit: & quo sidem datam magis cõsirmaret, ostẽdit. quantum Gelonis fratris sui virtuti deberent; qui patrẽ ipsorum, ipsosq́; à Poenorum seruitute assertos, incolumes & liberos dimisisset. mox ijsdé auctor fit vt Messanam reuersi à Micytho qui in administrationé tutelarem ex testamento pupillorum nomine successerat, imperij administrati rationem reposcerent. Fratres Hieronis consilium sequuti Messanam redeunt; abrogataq́; Micytho omni potestate regnum paternum ita partiuntur, vt primogenitus Messanam; secundo loco natus Rhegiú possideret. Ceterùm quum iam suae potestatis facti & per iuuenilem licentiam in libidinem & voluptates prolapsi, ciues etiam suos iniqua dominatione vexare, & in optimum quemq; insolentius saeuire caepissent, conspiratione facta à ciuibus suis eiecti sunt; & respublica Messanensiũ

ab vnius dominatione liberata, quum Romae S.P.Postumius Albus. Q. Seruilius Priscus consulatũ administarrét. anno ab vrbe cond. CCXXVII. Messanenses ea occasione libertatem adepti magna opum accessione, & commerciorum ob portus commoditatem frequentia vrbem suam auxerunt. Quumq́ue eo bello quod Athenienses cõtra Syracusanos Leontinorum caussa gerebant Atheniensium classi quae ad ipsos appulerat se dedere coacti fuissent, ab eorum iterum imperio à Syracusanis liberati: mox quum & Leontionorũ obsidione iterum premerentur, eruptione sacta postquam Leõtinos magna clade assecissent, ipsos quoq; Athenienses, qui exscensione è nauibus sacta vt Leontinis opem ferrent, accurrerant, magna vi prosligarunt. Postea quum Athenienses spe occupandae Siciliae bellum denuo Syracusanis mouissent, Messanenses in side Syracusanis data persistentes, Alcibiadem qui miris artibus & blanditijs ipsos ad desectionem sollicitabat excludunt. Quumq́ue Alcibiades 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer