Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

185.


Messenijs consilium & soedus; Anaxilas itaque hospites & gentiles suos

in Siciliam traducit, ac statim Zanclaeos ille nauali, Messenij verò terrestri praelio fuderunt. quumq́; ipsa vrbs terra mariq́ue hincà Messenijs, illinc à Rheginis obsideretur, magnaiam murorum parte deiecta; ita vt, Zanclaei vrbem suam amplius defendi posse diffiderent, ad aras ac deorũ templa confugerunt. Imperauerat Anaxilas, vt supplices nulla religionis reuerentia trucidarentur; reliqui cum vxoribus & liberis sub corona venderentur. Ceterùm Gorgus & Manticlus Messeniorum duces facinoris atrocitatem deprecantes, Anaxilam rogarunt, ne quae per summã iniuriam ipsi à cognatis Spartanis passi fuislent, aduersus Samios & Gręcos

committere cogerentur: impunitas itaque ijs concessa qui ad aras confugerant: ac side vltro citroque data & accepta, imperium cum victis communicatum est. Ceterùm Zanclem Anaxilas funditus euerti inssit; aliamq́ue nouam mille ab ea passibus distantem condidit, quam à sua

sociorumq́; suorum patria Messenam, aut vt Dorica sert pronunciatio, Messanam appellauit. Manticlus Herculis templum in nouaiam Colonia erexit; quod Herculis Manticli fanum deinceps, sumpto à conditore nomine vocatum est: non alia ratione quàm Iupiter in Africa Ammon, & in Babylone Belus dictus; hic à Belo A Egyptio Libys filio; ille ab Ammone pastore, qui templa Ioui dedicarunt. Cõditam fuisse Messanam

auctores prodidére Olympiade vndetricesima; quo tempore annus à cõdita Romaoctogesimus nonus, Tullij verò Hostilij Romanorum regis octauus agebatur. Anaxilas vt nouam vrbem consilio & opibus iuuaret, Micytho seruo Rheginorum rempublicam permisit, ipse cum Messanensibus comitate & summa ergo omnes beneficentia vsus, breui effecit, vt vndique sibi probitatis & virtutis commendationé summa cum laude colligeret. Postquam autem in Olympijs mulabus vicisset, epulo ob victoriam Graecis exhibito, Messanam reuersus nummũ cum binis iunctis mulabus signari iussit. qui etiam num hodie spectatur; pars eiusdem nummialtera leporẽ habet; additur caussa, quod quũ

Sicilia prius lepores non gigneret, Anaxilas eos primus à se importatos nutrierit. Constituta in de optimis legibus republica, vrbem munimẽtis & propugnaculis instruxit. & vt necessitudine aliqua opes quoq; sibi consirmaret, Cydippam Terilli Himerensium tyranni filiam vxorem duxit. ea assinitas, nisi Gelonis Syracusani regis fortuna auertisset, exitiosa Anaxiliae futura erat: nam quum Terillus socer eius à Therone Agrigentionorum tyranno magna vi ab Himera eiectus & imperio exsutus esset; Anaxilas eius vicliscendi gratia, cum Amilcare Carthaginiensium duce viro impigro, & militari prudentia claro, societatem & pactionem iniuit; vt coniunctis opibus Terillum restituerent, atque in eius rei sidẽ
K 3


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer