Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

181.


scirent homines statuam eius à Tauromenitanis esse deiectam, quàm si nullam ipsi vnquam positam arbitrarentur. Grauem inde calamitatem, quum Siciliam & Sardiniam Sex. Pompeius classibus teneret, & commercia impediret, ex improuiso ab eodem occupata accepit. Sed postquam Caesar Octauianus ex Leucopetra ad Tauromenium appulisset, ciuesq́ue de deditione compellasset, ijdem quamuis aliàs ad imperata promti, à praesidiarijs tamen qui numero & viribus praeualebant prohibiti, CAesarem non admiserunt: qui quum ad Onabalae fluminis ostiũ exscensionem fecisset, Apollini Archagetae sacra fecisse scribitur: quumq́ue Pompeius ex inopinato apparuisset, classem CAesaris ad Euripum

Tauromenitanum occupatam depressit; nec multum abfuit quin & so cios nauales, vnà cum reliquis CAesaris copijs in terram expositos opprimeret: saluti fuit, quòd Cornisicius CAesaris Legatus ab Agrippa cũ exercitu missus Pompeianos in se conuerteret. ostentum quoque CAesari factum postquam Archagetae sacris operatus esset traditur: piscem videlicet è mari prosilientem sese ad pedes eius proiecisse; quibus ipsi maris imperium à Neptuno portendiaugures interpretabãtur. Ceterùm Tauromenitanis apud CAesarem victorem fraudi non fuisse, quod à Pompeij praesidiarijs oppressi, neq; deditionem imperatam fecissent, neque alioqui

suppetias ipsi tulissent; argumento esse poterit, quòd profligato Põpeio

Coloniam eo cum iure ciuium Romanorum deduxerit: eosq́ benignè semper habuerit. Timaeum Andromachi filium historicum, ciuẽ Tauromenitanum suisse supra retulimus: hunc longè eruditissimum, & ipsa verborum compositione non impolitum. rerumq́ue & sententiarum varietate copiosissimum Epithimaei cognomine donatum fuissc obseruo: quòd lacessendo, insultandoq́uenon Platoni, non Aristoteli, non ipsi Thucy didi neque alteri cuiquam vel historico vel Philosopho (tanto carpendi studio tenebatur) parceret: interim sibi quod in alijs reprehendebat, indulgeret. Scripsit libros viginti de rebus in Sicilia & Italia gestis; quos adhuc superesse, etiam sinon appareant, nonnulli testantur.

Eum Agathocles Sicilia eiecit; quumq́ue de viuo vlcisci se Timaeus non posset, mortuum omni cõtum eliarum genere, nimia animi impotentia caecus, scriptis suis lacerasse traditur. Tauromenio nomen inde factum verisimile est. quòd Naxij patria expulsi ad collem Tau-
rum aliquamdiu cum Andromacho mansionem fecissent,
περὶ του μένειν πρὸς τὸν ταῦρον, eius longitudem Geo-
graphus XXXIX s. latitudinem XXXVIII. fe-
rè temporibus definiuit.
MES


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer