Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

23.

Informi caudata latus? & ab Hercule pressus
Interfertus hiat geminato forcipe CANCER ?
Quis porrò ille, tenet scenae quem dextera basis
Auersum Pario suffultum marmore tergus?
Olli dextra manus sceptro subnixa TRIDENTI ,
Laeua sed Aequoreum cauda DELPHINA coercet:
Hic celer, ille tridens animalia figere certus:
Vtraque signa maris, dominumq́ue Aenigmate produnt
RECTOREM PELAGI , tempestatumq́ue potentem.
Olli quantus honos, & quae reuerentia vultu
Emicat, Aequorei quo vasta volumina campi
Sedat, & expulso pelagus Aquilone serenat.
Quae porrò claudit latus illi foemina laeuum?
An Dea? diuinum spirat decus, & (nisi fallor)
Virginis os, habitumq́ue noto, tum virginis arma
DELIGENAE , facilémne tenet stridoribus arcum,
Bis collecta sinus, humeros succincta pharetra.
Qualis in arboreis volat imperterrita campis,
Siue trucem pernix iaculum contorquet in hostem,
Siue cruentatum longè speculata leonem.
Illa pari studio tutamen Trinacris orae
Cum patruo partita, pares altaribus altis
Accipit, acceptos populis Dea pensat honores.
At mihi quàm penitus dotes natura recludit
Ipsasuas, spargens Aeterno fonte salubres
Corporibus lymphas, quibus aut medicamina longas
Fecerunt externa moras, aut perdita vitae
Spes, & deplorata salus; hos deserit omnis
Quippe dolor, simul ereptis Plutonis auari
Faucibus, amissae redeunt in pristina vires.
Nec nisi terrigenis debetur denique THERMIS
Parta salus, foto genuina corpore lympha.
Et parte ex alia, Siculis notissima regnis;
AETHNA Gygantaeos (si vera est fama) furores
Spirat adhuc; seu sulphureus (quod veriùs) ignis
Caussa locus; quiq́ue abstrusis Aquilone cauernis
Materiam ruit expulsus. quos illa tumultus,
Quos fremitus ciet? è venis illa omnibus iras
Eruit indomitas, & ineuitabile flamis
Diluuium latè vicinis ingerit agris:
Illa vrbes quatit, & summas gliscente minatur
Deiecturam arces flamma, excidióque daturam.
Sed vatis fuit illa labor, quem Aequare canendo
Non nostrum, ille iter insolitum Phoebo duce fecit.
Subiectam tamen agnosco radicibus vrbem
MESSANAM , ratium fida statione potentem:
Atque agnosco virum summa de rupe cadentem,
Quem ceruice tenus ponti demersit hiatus.
Doridis ille sinum, veniens ex Elide, salsae
Subterlapsus init vagus vrinator;at vnam,
Vnam tete, ARETHVSA , petens: non detinet illum
Longum iter, atque sonans supra caput horrida ponti

B2


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer