Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

180.


in ensis formam à capite exserit, nomen factum est. Is Thunno capitalis hostis & ipsum & sese nimio insectandi studio in piscatorũ insidias praecipitat. Mirum quoque quod de Xiphio ab antiquitate proditum etiá nunc experientia constare affirmant, si piscatores dum Xiphijs insidiantur, Graeco vtantur sermone, eosdem allici; sin barbaro quocunq;, eosdéveluti ominosa voce deterritos dilabi. Ceterùm vt vnde digressi sumus eò redeamus: sunt qui Tauromeniũ Zanclaeorum, eorum qui Hyblam incoluerant coloniam faciunt. eam controuersiam numismatum antiquorũ auctoritas tollere potest; quae Tauromenij originé procul dubio à Naxijs repetunt: argumento esse poterit, Apollo Archagetes; quem

Naxij statim à condita vrbe, vti supra diximus, vt tutelarem deum venerabantur; eundem enim & Tauromenitani in nummis suis, vt originem

suam à Naxijs, eius numinis tutelaris tranquam cultu & Symbolo testarentur, excuderunt. Tauromenitanis ex legibus & institutis Andromachi coalescentibus pax & otium aliquamdiu fuit: donec sub Agathoclis tyrannide crudeliter habiti, ab eodem deficerent: quòd optimates ipsorum, simul & Catanésium quos sub specie colloquij vsq; ad sexcentos ad se euocarat, quia impotenti & crudelissimae ipsius dominationi semper infesti fuissent, iugulari iusserat. Quumq́ue praeter Tauromenitanos reliquae quoque Graecanicae ciuitates eandem calamitaté

perpessae conspiratione facta contra vim Agathoclis per Dinocratẽ exsulum ducem Poenorum societatem impetrassent, hoc solis ferè Tauromenitanis impune fuit, quòd Agathocles contra Poenorum duces nunc in Sicilia, mox etiam in Africa grauissimo bello distractus, eos vlciscendi occasione prohiberetur. Ceterùm quum M. Valerio Laeuino consule, Sicilia quà regnum Hieronis fuerat, in Prouinciae formam redigeretur,

Tauromenitanos vt quietis studiosiores, nec pessimè de Po. Ro. meritos inter foederatas ciuitates suisse receptos obseruo: idq́ueea lege, vt ne decumae eorum venirent; ne naues, nautas, sumtusúe in nauarchos dare cogerentur. Seruili inde bello, quod ab Euno quodã Syro & Cleone

seruis cum maximo totius Siciliae motu, nec sine varijs Po. Ro. cladibus conflatum fuerat, Tauromenitanos quoq; graui calamitate affectos fuisse, memoriae proditum est. Verum eo bello post triennium tandẽ auspicijs P. Rupilij consulis confecto, prouinciaq́ue iterum constituta Tauromenitani eadem lege qua prius in amicitiam fidemq́ue Po. Ro. recepti sunt. Postea quũ Verres rapinis & flagitijs in Siciliae administratione nobilitatus, contra foedus quod ipsis cum Po. Ro. erat, nautas & naues ijs imperaret, plurimaq́ue contra ipsorum libertatẽ iniquissimè decerneret, statuam quae Verri in soro posita fuerat euerterunt: Basin tamẽ manere voluerunt: quod grauius in Verrem consultum iudicarent, si
K


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer