Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

173.


Catana eo loci condita sit, vbi Theocles ad Amenam flumen, quum cõdendae vrbi sedem quaereret nauẽ appulisset: quasi κατα νὰν, hoc estiuxta nauem esset condita, idq́; si Doricè pronuncies Dores enim ναν pro ναυν efferunt. distabat vrbis situs secundum globosam terrae superficiem ab insulis fortunatis XXXIX. s. temporibus : ab A Equatore versus Arcticum XXXVIII.S.

174.
AΔPANIΩN.
ADRANVM
Syracusanorum Colonia.


   

ADRANVM mediterraneam Siciliae ciuitatem à Dionysio seniore, Olympiade nonagesima quinta, in honorem Adrani tutelaris Siciliae numinis, cuius eo loci templum & oraculum celeberrimũ

erat, ad A Etnae montis radicem fuisse cõditam memoriae proditum est. Exiguam quidem vrbem, ceterùm loci & luci religione à Siculis frequẽtatam & cultam, & eiusdem nominis fluuio celebratam fuisse obseruo. Templum insignè & oraculorũ frequentia, & numinis propitij facilitate

clarũ fuit. Canes Adrano deo mille numero sacrierant, forma & magnitudine Molossis pares vel maiores: ita edocti vt interdiu peregrinis & indigenis qui lucũ téplumq́; ingrederentur adularentur: noctu verò,

ebrios aut à via aberrãtes, veluti officij caussa praeëuntes domũ deducerẽt: impios autẽ aut sacrilegos, aut qui furandi vel rapiendi studio vagabãtur

ferocissimè dilaniarẽt. Dionysiũ ex Syracusanis Colonos Adranũ deduxisse, argumẽtoesse poterit, quòd quum Icetas Leontinorũ tyrannus, Dionysio bellum mouisset, vt eum è regno eijceret, ceteris spe libertatis ad Icetam deficientibus, Adranij ob necessitudinẽ quae ipsis cũ Syracusanis intercedebat quòd clientes & Dionysij patris essent, eius societatem recusarunt. Qua contumelia vtiipse interpretabatur, irritatus Icetas, tum quòd Corinthiorum amicitiam ambire ipso spreto dicebãtur, delectis quinque armatorum millibus, quum iam vrbe Syracusarũ

magna ex parte potitus esset in eos mouit. saluti Adranitis fuit quòd Timoleon à Corinthijs missus vt tyrannos è Sicilia expelleret, à Tauromenitanis benignè acceptus appulisse nunciabatur. Ad eum Adranij quibus Icetae vires terrori erant Legatos mittunt; timoleon legatione benigniter audita, & capto tempore mille trecentos secum milites in expeditionem rapit: aberat à Tauromenio Adranum XLII S.M.P. adhaec via aspera & fragrosa A Etnae quoque cineribus squalescebat: Ceterum Timoleon properandum sibi ratus, binis castris ad hostem peruenit: quem postquam de via ex recenti itinere fessum, partim palantem, aut castra metantem, partim & profundo ex defatigatione somno sepultum inuenit, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer