Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

172.


Aedium tecta feruidis cineribus adusta, praegrauataq́ue corruerét.

Senatus Populusq́; Ro. vt eam Catanensium cladem mitigaret, ijsdem decem annorum vectigalia remiserit. composita inde republica, quanquam Verris Praetoris, auaritia & rapiendi libidine interim vexata, otiũ tamen habuit: donec bello seruili à fugitiuorum manu turbata à M'. Aquillio ciuitatis status iterũ cõponeretur. Bello inde Siculo, quod contra Sex. Pompeium Octauianus gessit, Pompeius Catanam adortus,

militibus suis diripiendam praebuit. Ceterùm quia ante profligatum bellum ad CAesaris fidem Catanenses defecerant, & strenuam in praelio nauali, quo Pompeius ad Mylas à M. Agrippa auspicijs Augusti victus

est, operam nauauerant; & CAesaris exercitum inopia, & caeli inclementia fractum benignè habuerant, Catana in amicitiam ab Augusto recepta, & libertate insuper donata est. Tãdem victo eiectoq́; è Sicilia Pompeio, Augustus militarem eò Coloniam deduxit. vrbe constituta & legibus acceptis Selurus quidam Siculus, vastitate corporis stolidè ferox A Etnae sese filium mentitus, copijs ex fugitiuorum & aratorum turba contractis, Catanensium & ceterarum ad A Etnam montem vrbium agros vastare caeperat: sed is statim priusquam inualesceret à Praetore Siciliae praelio fractus, quum viuus in potestatem venisset, ex Augusti mãdato in arena feris obiectus, & ab ijsdem discerptus traditur. Atque hactenus

ea quae de Catanae situ, republica & statu ex antiquis monumentis

colligere potuimus compendio complexi sumus. Obseruo Charondam, qui sapientia & legum prudẽtia apud idoneos auctores celebratur ciuem Catanensem fuisse, & inter celeberrimos legislatores laudẽ magnam esse promeritum. Neque enim ciuibus solùm suis sed & ceteris,

quae circa Siciliam & Italiam erant Chalcidensium ciuitatibus leges conscripsit. Eundem ab ingratis ciuibus (caussa non traditur) pulsum Rheginis, inde ipsis etiam Atheniensibus leges scripsisse fertur. Catanensibus tamen siue A Etnaeis suis etiam Hieronem leges Aequissimas dedisse, praefecto ijs Dinomene filio, memoriae proditum est; easq́ue

summa Aequitate ad normam siue lancem Lycurgi legum examinasse; quod per Symbolum in numismatibus Catanensium, in quibus virgo stateram siue bilancem manu librat, expressum fuisse haud improbabili coniectura credere licet. Hucfortasse etiam pertinet, quod Pindarus Hieronem, A Etnam quae Catana erat ad leges Hyllidae librae constituisse canat. Rationem nominis Catanae nonnulli ad Catanum Coloniae (vt diximus) conditorem referunt. Variant tamen alij, qui nominis originem ex vocibus του κατὰ καὶ ἄνω confusis sumunt; deducta ex situ vrbis vocabuli caussa, eò quod Catana ab A Etna degredientibus in procliui planicie sita sit. Sunt & qui nomen eius inde factum opinentur, quòd
I 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer